In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Quod etiam ex quiete perspici licet, etenim omne, quod quiescit, vel vi vel natura [quiescit]; natura ibi quiescit, quo suapte natura fertur [vel eo in loco, ad quem inclinationem habet], vi autem ibi quiescere videtur, quo vi fertur. quoniam igitur aliquid in medio man ere videtur, quemadraodum terra, vel igitur hunc in locum violeuter movetur ac vi quoque in eo quiescit, vel natura. quodsi eius quies hoc in loco erit natura, perspicuum est eius etiam motum ad medium esse natura — eodemque modo motus corporis erit — si vero vi in medio quiescit, omnino aliquid esse oportet, quod eam cogat impediatque, quominus moveatur loco. et sumatur corpus, quod eam impedit, vel quiescens impedire vel, dum movetur, hoc efficere. si eo, quod quiescit, eam impedit et omne, quod quiescit, vel natura vel vi quiescit, erit etiam eius quies vel vi vel natura. quare ad eandem rationem revolvemur; dicemus namque, si natura (quiescit, natura motus invenitur, si autem vi, eosdem sermones proferemus ac senno in immensum procedet, quod fieri non potest. quodsi id, quod terram ferri impedit ac eam quiescere cogit, ea quidem ratione eam cogat ac impediat, quatenus nempe movetur, quemadmodum Empedocles dixit magnam conversionem rotationemque terrae quietis causam esse: animadvertendum erit, quo nam terra ferretur, si ferretur; convenit enim, ut locus quidem sit, quo terra feratur, siquidem omnis motus hinc illuc fieri debet, si enim propriae terrae naturae esset, ut tempore praeterito in infinitum lata esset, motus igitur nunquam finisset, cum id, quod fine caret, transiri non possit; quod autem transiri ac finiri non potest, nee initium habere poterit. etenim si impossibile erit, ut homo (exempli gratia) incedat per longitudinem <campi> neque etiam est generatione. itaque convenit, ut eius motus terminum ac finem sortiatur. si enim feretur, in eo etiam quiescet; ad hunc autem locum quando terra movebitur, in eo natura quiescet: igitur eius etiam motus in eum locum erit natura. quare motus quidam natura etiam invenitur. eadem quoque de eo nobis dicenda sunt, quod prohibet terram natura sua et quod eam ferri impedit, siquidem vel impedit eam natura vel contra [*](9 vel—habet habet Al: om. codd. 25 Empedocles emendavi: quemadmodum diximus, seuetur maximam caeli conversionem Al 34 campi supplevi secundum Averr. p. 186H; codd. habent signum lacunae: quod enim homo longitudine esse non potest Al)

161
naturam. convenit autem, ut naturalis motus eam praecedat; quod [*](f. 44r) enim contra naturam est, ad id ascendit, quod secundum naturam existit. quare si aliquid aliud cieatur, et quiescet propter aliquid aliud vi. itaque convenit, ut secundum positum hunc sermonem motus aliquis natura deprehendatur.

Quare, inquit, nec Leucippus neque Democritus confessionem subterfugere possunt, quin motus quidam natura inveniatur, siquidem insectilia, quae prima corpora ab eis dicuntur, vi in inanitate infinita adinvicem moveri dicunt. Omnino enim dicendum erit eorum aliquid primum esse, quod natura cietur; in infinitum nam que sermo progreditur, si alicubi non insistat penes id, quod natura movet. ex his autem ad id, quod in Timaeo scriptum est, Aristoteles regreditur. ait namque ex eo, quod elementa confuso atque inordinato motu ante caeli ortum moveri solebant, imraortalis deus ea in ordinem redegit. quemadmodum (inquit) Leucippi et Democriti sequaces, siquidem ponunt insectilia vi adinvicem in inanitate moveri, fateri coguntur primum aliquid inveniri, quod natura movet: ad eundem sermouem necessario et ii ducuntur, qui, cum elementa ante mundi ortum inordinato ac confuso motu cierentur, a deo fuisse dicunt in ordinem redacta, quemadmodum in Timaeo scriptum est. bac enim ratione tantum hae duae sententiae ditferunt inter se, quoniam haec ponit, quod ea, quae ante mundi ortum ipsa inordinate movebantur, <in>dividua ilia vero elementa esse, quae hoc modo se habent, affirmat. itaque necessario huic quoque motum aliquem natura inveniri fatendum est. aut enim vi ante mundi ortum inordinatus erat elementorum motus aut natura; si vi, ne sermo in infinitum procedat (quemadmodum paulo ante dicebamus), convenit, ut in id terminetur, quod natura quidem movetur; quodsi hi motus natura extiterint, igitur motus natura invenitur. si autem hoc tamquam manifestum sumatur, omnino efficitur, ut ordiuis perturbatio prius [ordine non sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam existit. si enim primum <movens> moveatur, natura, non movetur atque ilia etiam, [quae moventurj non vi in propriis locis quiescunt, quaudoquidem neque etiam praeter naturae ordinem ad ea ferebantur; etenim id, quod motum affert, natura quidem movet. cum <vero> id, quod movetur, natura etiam existat, | ea etiam, in qui bus levitas est, sursum, ea autem, [*](f. 44v) in quibus pondus, deorsum quemadmodum nunc ferentur: [*](6 confessionem] pelitionem Al 10 cietur] fort, movet 13 ait] 30 A 18 movet] cf. supra 31 ardine ordine—prius (32) Al: om. codd. 34 emendavi: (illi etiam) videbant Al COdd. 37 vero addidi)

162
id omnion κόσμος est, quasi dicas suprema descriptio et ordo; [*](f. 44v) talis enim mundi nunc ratio est.

Idem praeterea alia ratione explicavit, quatenus de eo ad certum quendam terminum uberius disseruit, reliquum vevo sermonis dimisit, ut illum nos absolveremus. etenim ait: iam vero hoc quispiam ab eis quaerat, utrum fieri possit, ut inordiuato hoc motu consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ac eiusmodi permixtione inter se misceantur, ex qua quidem, si nunc fieret, planta et animal innovaretur, quemadmodum Empedocli in amicitia fieri placuit — ait enim, si capita sine cervicibus extitissent ac aliae partes, statim congregabantur, ex quorum compositione animal quoddam innovabatur — an hoc fieri non possit? cum autem usque ad id loci uberius disseruisset, [reliquum sermonem] reticuit, ut nos illum absolveremus. etenim si fieri potest, ut simili permixtione miscerentur, planta ergo et animal ante mundum inveniebantur, quae duo mundi partes sunt, quin immo mundus quidam ex eis perficitur atque ordinatur. si vero fieri non potest, ut tali permixtione misceantur, nec motus eorum interminati in infinitum, sed ordinati extiterint; iidem namque sunt, qui erant in iis, a quibus proficiscuntur. si vero non, nihil prohiberet, quin hoc modo misceantur, si motus eorum inordinati existant; motus enim interminatus nullam partem impeditam habet, ad quam pervenire non possit.

Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt (quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma, quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis, sive multa siut, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus, quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere, vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac motus quoque et species motus infinitae sint: omnes <motus> ad eundem motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad <eundem> motum atque ad eundem locum relationem habent, hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo, [*](3 et sq.] Averr. p. 189 D—F iisdem fere verbis utitur 19 iidem et sq.] quia impossibile est, ut transferantur ab eo, secundum quod sunt Averr. 26 Leucippus] Democritus secundum Simpl. 588, 10 (cf. supra))

163
quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum [*](f. 44v) est, sequitur.