In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit; id namque ex eius verbis elici non potest, sed id, quod nos modo narrabimus: videlicet non ex ordine et mundo ordo <et mundus> efficitur, quandoquidem neque etiam ex sanitate, at quia inordinatum duobus dicitur modis ut incultum ac informe — utrumque enim duobus dicitur modis — quorum alter turpitudinem et confusam dispositionem, alter vero [omnimodam] privationem significt: similiter etiam non ordinatum. ut dicimus hominem (exempli gratia) omnino non esse ordinatum eodem modo, quo aliquid informe dicimus, non eo, quod indecenti forma praeditum est, sed eo, quod omni forma et creatione privatum existit — veluti materiam primam informem vocare solemus, quatenus eam intellegimus nullum prorsus ordinem habere — nos autem cum dicimus ex inordinato mundum fuisse constitutum, hoc ita intellegi debet, ut ex materia qualitatis omnis aliquando experti fuerit constitutus; etenim non quale altero horum duorum modorum omnino est non ordinatum, cum ordinatio sit qualitas aliqua: igitur non quale est etiam non ordinatum. haec enim nostra sententia et opinio est de eo, ex quo ordo et mundus constituuntur. quod autem Plato similiter fatetur ordinem ordinis confusionem praecedere et id, quod natura est, id praecedcre, quod contra naturam existit, hoc ex quam plurimis suorum librorum locis perspicuum et manifestum existit ac ex his, quae nos <etiam> hanc cogitationem adduxerunt, unusquisque etiam id perpendere potest, etenim cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia (quemadmodum dixit) in divino non sunt, sed in natura mortalium ac in eis, quae sunt posteriora; omne enim quod hue modo vivum fuit, fieri potest, ut primo sit mortale et ut intereat. et alibi etiam <ait>, quod deus est aeternus sine fine et ordine. itaque convenit, ut de his sermonibus absolute inquiramus, sed perinde ac non universalitev essent dicti. sermo autem qui habet: ordinis perturbationem ordinem praecedere, non est absolute verus neque etiam assertio, in qua dicitur ordinem ordinis confusione [*](2. 3 qui vero—efficitur (167,3) Averr. p. 192 L iisdem fere verbis 9 et mundus supplev secundum Averr. 31 et sq.] verba ipsa reperire non possum, de locis similis argumenti, quales sunt Theaet. 176A, Phaedr. 247 A et Rep. 381 A, Eduardi Zelle litteris edoctus sum. 37 non Al Averr.: om. codd.)
Cum autem his argumentis demonstrationem in hoc absolvisset, corpora nempe motum quendam naturalem habere, posuit id, de cuius indagatione sollicitus fuit, ea videlicet gravitatis et levitatis inclinationem habere, omnino enim consentaneum est moveri ea; fieri autem non potest, ut alia ratione hoc illis eveniat, nisi quia inclinatio in illis invenitur. Alexander autem nobis commemoravit hunc Aristotelis sermonem, in quo dicitur omnino consentaneum esse, ut inclinationem habeant, absolute de omnibus corporibus non esse intellegendum, sed de nonnullis tantum, quando quidem quintum corpus iuclinationem non habet. Aristoteles autem sic argumentatur: si id, quod movetur, inclinationem non habet, moveri aut ad medium aut a medio non potest, quare perspicuum est omnino consentaneum esse, ut ordinata inclinatio in eo existat. cum itaque ex his perspicuum fecisset naturalem quendam motum in eo inveniri, per deductionem ad impossibile, quod intendit, palam facere conatur, siquidem ait: si fieri posset, ut deorsum inclinaret, quemadmodum movetur, quod grave non est, et ob hanc causam A littera notetur, tempore quodam per CD spatium feretur. sitque aliud corpus Β, in quo pondus inest, ac ipsum quoque eodem tempore feratur <per spatium CE>; deinde ponamus eam rationem corpus B, in quo pondus inest, ad suam partem habere, qualem rationem habet spatium CE ad spatium CD, quod quidem est eius pars: fieri igitur potest, ut tempore, quo B idem spatium CE couficit, eodem <eius pars> spatium CD dividat ac eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempte A, idem spatium persolvat. corpus igitur, quod sine pondere est, et quod grave est unum et idem spatium eodem tempore conficient. hoc autem falsum existit. non itaquo spatium corporis, quod sine pondere est, cui nempe A affixum est, spatium terminatum terminato tempore existit. ipse autem in sermone disposuit id, quod pondus habet, eodem tempore longius quam eius motum cieri, qui sine pondere est, ex proportione ad leve. etenim omne, quod gravius est, longius quam id cietur, quod <minus> grave est, quod gravius est, multo longius quam id cietur, quod> sine | pondere [*](f. 46r) [*](1.2 ordine aliquo et prior om. codd. 2.3 et—efficitur] fort, cum Averr. legendum: et universaliter omnis ordinalio est prior inordinatione, ita ut τὰ καθ᾿ ἕκαστα et ἁπλῶς δὲ se opponantur. 21 non om. codd. fort, scribendum: ut eodem modo, quo id, quod grave est, moveretur, id quoque, quod grave non est, deorsum inclinaret 22 CD et sq.] litteras, prorsus depravatas, omnes mutavi 23 spatium CE addidi 27 eius pars supplevi 36 minus—quod addidi)
Cum autem in hoc sermone explicuisset tieri non posse, ut aliquid cieatur, quatenus non inclinat, hoc ex eo declaravit, quod iis in rebus deprehenditur, quae natura moventur. cum vero non modo motus natura inveniantur, sed etiam vi, idem de hoc etiam motu explicat: nempe si, quod sine pondere est, vi moveretur, ex hoc omnino effici, ut [infinitum spatium conficiat. fieri igitur non potest, ut vi moveatur, quatenus inclinationem non habet. perspicuum est autem, si aliquid vi moveretur, quatenus inclinationem non habet,] tempore finito immensum spatium decurrere. idque per deductionem ad impossibile ita demonstratur. si fieri potest, ut corpus cieatur, quod grave non sit, A littera descriptum per CE spatium tempore finito: ab eadem potentia eodem tempore corpus grave movebitur B littera notatum per minus spatium quam id sit, nempe cui CD affixum est; si enim ambo haec corpora vi ciebuntur, quod sine pondere est, longius vi quam id, quod grave vel minus grave est, movebitur. atque si posuerimus, tit spatium <CD habet ad spatimn CE, ita et> B ipsum ad suam aliquam partem se habere: igitur quoniam eiusmodi pars longius vi quam totum ipsum feretur, convenit, ut velociori motu praedita sit. eadem enim erit proportio velocitatis eius ad velocitatem totius et magnitudinis inter se, qualis est proportio, quae in duobus spatiis inest et qualem haec duo spatia, quibus CE et CD affixa sunt, habent inter se. igitur qualis est proportio, quam duo spatia habent inter se, videlicet CE et CD, talis etiam erit velocitas partis corporis B et velocitas ipsius corporis B, nempe tempore, quo pars corporis B spatium CE conficiet ac peragrabit, <eodem tempore ipsum Β spatium CD secabit.> sed tempore, quo intersecabit ipsum B CD, posuit corpus sine pondere A spatium CE conficere ac intersecare. [*](12 cum vero et inveniantur emendavi: inquit . . inveniuntur codd. Al 15 ut infinitum—habet (18) om. codd. (fort, iure) 25 CD—et (26) supplevi: Al male supplevit ipsius corporis Β se habet ad aliquam sui partem 35 eodem—secabit supplevi; contra codd. Al legunt post ac intersecare: siquidem eodem tempore corpus A, quod caret pondere, idem C spatium secabit.)
Quod autem praedictae omnes opiniones et sententiae omnino verisimiles et necessariae sint, id sane facile credi potest, quoniam autem quo in sermone dictum fuit omne, quod natura movetur, aut leve esse aut grave, motus ipse in naturalem et violentum divisus est, in utroque membro | explicuit fieri non posse, ut aliquid cie- [*](f. 46v) [*](1.2 spatium—tempore scripsi: tempus codd. Al 3 non addidi 6 cum et conficiat sctipsi leni mutatione: Al arbitrario scripsit: cum autem his in Β parte uaus est, eodem (inquit) tempore maius spatium conficiet 8 Α addidi 15 pondus] exspectes inclinationem 21—32 Alexander] cf. Simpl. p. 594,16 sq. 23 vel] sed codd. Al (errore pervulgato) 27 non—est emendavi, duce Simpl.: tamen actu corpus non est codd. Al 28 corpus—est emendavi: non procul a corpore distat Al)