In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Praeterea, inquit, ex eorum sententia unum corpus altero gravius est, vel quoniam substantia eius ex maiore superficierum multitudine constat, quemadmodum <Platonem> in Timaeo dixisse existimat et hoc quemadmodum de igne asserebat ipsum talem esse, quoniam eius essentia ex paucioribus constat partibus — vel non superficierum multitudine gravius est, sed quoniam suapte natura ac propria tale existit. at si aliquid ea ratione grave extitisset, quoniam eius essentia ex multitudine superficierum constaret, ex hoc omnino sequeretur eiusmodi superficies quoque graves esse, etenim nihil prorsus conferet, ut aliquid gravius sit, si id ei adiungatur, quod expers gravitatis est; quibus gravibus existentibus, linea et punctum etiam gravia erunt; etenim quemadmodum linea ex punctis, ita ex lineis superficies atque ex his corpora fiunt. si vero <multitudine> non erunt graviora, siquidem quam comparationem proportionemque corpora habent inter se, eandem superficies ad invicem habere dicuntur eademque de linea et puncto ratio erit: sic etiam eadem prorsus absurda omnino sequerentur, punctum nempe dividuum ac individuum esse.
Omnino quidem, inquit, iuxta horum sententiam accidit nullum corpus aliquando inveniri, aut certe fieri posse, ut non inveniatur. si enim corpora superficierum causa sint et in ea, quorum gratia aliquid est, cum dissolvitur, aliquando dissolvatur, tunc sane corpus tolletur, quandoquidem dissolvi potest, cum vero facile sit ad intellegendum, non antea posuit corpora disolvi in superficies et quemadmodum corpora in superficies, ita superficies in lineas et has in puncta dissolvi. praeterea hoc quoque dicit: tempus ex momentis constat pariter ac compositio ex punctis; cum igitur tempus in momenta dissolvitur ac momenta tempus non sunt, fieri potest, ut tempus aliquando non sit. sed quod ex nostro sermone iutellegitur, cum | dicimus tempus aliquando non esse, in [*](f. 43v) universum necessario efficit temporis coustitutionem. qua autem ratione eiusmodi sermo iuxta sententiam Aristotelis duabus sententiis eorum adversetur, qui dicunt corpora ex superficiebus constare, [*](4 coniunguntur scripsi: coniungitur codd. Al 18 multitudine supplevi 26 non add. Al: om. codd.: res incerta 29 non addidi: corpora — superficies scripsi: codd. Al exhibent: (cum vero ipsemet praemisissel posuissetque) extremitates in puncta corpora (sic) dissoloere . . . et hae in puncta dissolvuntur. 36 et sq. cf. Averr. p. 183 L et sq. et p. 316 EF 37 duabus iure om. Averr.)
Sed contra hoc Plato obicit, quod in Timaeo scripsif, quasi Protagoras (?) dixisset Socrati: sit tua conclusio iuxta mei sermonis intellectum esset, vere quidem <concluderet>; cum autem agendi vis ex eo proficiscatur, quod mei sermonis sensum non percepisti, quin aliguando in alium detorsisti, mea res non agitur. si vero non, quonam igitur in loco inquit Plato lineam ex punctis vel superficiem ex lineis componi? vel qua ratione ex eo, quod inquit corpora ex extremitatibus coustare, sequitur, ut essentiam linearum ex punctis constituat? etenim quemadmodum praefati sum us, duobus modis extremitas cum extremitate componitur, quorum alter est ad lineam, alter vero ad latitudinem iniectionemque, et ita linea componitur cum linea; lineam autem ex punctis ac extremitatem ex lineis componi non nisi congregatione unius cum altero intellegi debet; corpora autem iuxta eius sententiam non congregatione, sed ad lineam ex extremitatibus componuntur: qui igitur sequitur, ut linea ex punctis generetur, cum generationis modus cuiuslibet istorum diversus sit a geueratioue alterius? atque in uuiversum modo aliquo absurdum non est, ut, cum de prima forma, quae est in materia, quaesierit aliquis — et est id, quod tribus dimensionibus praeditum est — reliquae reliquae naturae, nempe caliditas, frigiditas, siccitas, humiditas et qualitates, quae ex eis constant, cousequuntur — et ideo tantum invenitur forma per se, cum quaesierit primam formam, quae est in materia, et formas dissolverit — <dico, absurdum non est> ut primo superficies sint et istae ante rectangulos (ad eas namque sermo terminatur), quoniara ipsae longe pluriraum praecedunt, in quantum etiam inveniuntur reliquas qualitates corpori impartiri, sed [*](2 Anaxagorae corruptum: ὥσπερ τῶν Πυθαγορείων τινές Arist. p. 300a16 3 pronuntiabant codd. (cf. adnotationem praecedentem) 7—11 hic quoque locus in scriptis Plat, non invenitur. Protagoras scripsi: Anaxagoram Al Averr.: codd. incerti; conclusio . . concluderet ita Averr., quern Al sequitur: codd. corrupti. fort., ut vult vir cl. Ed. Zeller, Theaetetus 166 A—C intellegitur. Al vertit: Quod autem in Thimaeo circa hunc sermonem inquit Plato, id profecto est. sed Anaxagoras dixit Socrati: si tua conclusio iuxta mei sermonis intellectum mihi adversaretur, vere quidem concluderel: cum autem mei sermonis sensum non percipias, eam mihi adversari non puto. 15 et sq.] cf. Simpl. p. 5758 et sq. 17 iniectionemque Al: et superpositionem Averr. (recte) 183 Μ et sq.; cf. supra p. 156,34 26 quam emendavi: quae religuas naturas nempe caliditatem . . . Al 29 dico -ut scripsi duce Averr.: donec codd. Al.)
His autem sermonibus explicatis, qui ideo dicuntur, quoniam multum interest dicere, corpora ex extremitatibus constare, cum in eis assumpsisset corpora gravitatem et levitatem habere, id illis inesse probare aggreditur. Itoc autem eo probatur, quod naturalem motum habent. hic autem omnino efficitur, quoniam inclinationem habere sumuntur; inclinationis autem species duae, gravitas et levitas, sunt, siquidem grave est, quod ad inferiorem, leve autem, quod ad superiorem locum inclinat. simplicibus autem corporibus, videlicet elemeutis, prima quidem ratione motum aliquem a natura datum esse hunc in modum docet. quoniam enim, inquit, corpora moveri videntur, vel vi vel contra naturam moventur; si vero vel vi vel contra naturam moventur, omnino itaque illis alter etiam motus naturalis inest; quemadmodum enim superius dictum, in Physicis autem demonstratum fuit, fieri non potest, ut quiddam contra naturae ordinem nioveatur, nisi natura cieatur, ac plane et absolute moveri non potest, cum eius propriam ac peculiarem naturam hac comparatione egrediatur. in universum autem cum aliquid aliquem motum habet, quocum alios <eiusdem> rei motus> comparare licet, qui vel leviores vel confusi sine ordine vel breviore tempore sunt, vel ob aliud quippiam — et haec est ratio eius, quod contra naturam dicitur —, fieri non potest, ut ille motus una cum quolibet horum contra naturam existat. quamvis autem aliquid plures habeat motus praeter naturam, tamen ex praedictis causis motum quoque naturalem, et unum quidem, habeat necesse est. quemadmodum enim unaquaeque res uno quidem modo [*](1 praecedit et ea codd. Al 6 inter extremitates Averr. Al: inter lineas codd. 12. 13 qui—dicere suspecta: conicio qui refutarunt 23 moventur supplevi 25 superius] I 2 et 295a2 Physicis] IV 8 27 ac Al: om. codd.; fort, supplendum: et si naturaliter non movetur 29 codd. Al addunt non ante habet quocum et sqq.] Al vertit: verum si ei cetera ilia comparentur, vel leviora vel confusu ac sine ordine depehenduntur, vel eo quia parvo tempore sint . . fieri non potest, ut aliquo dictorum modorum motus hic contra naturam existat 34 quamvis—est (36) om. Al)