In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Praeterea ex astrorum contemplatione non solum perspici potest terram esse rotundara, sed, cum diligenter consideres, nee maiorem magnitudinem sortitam esse quam ea sit, qua stellis comparatur. cum enim ad meridiem vel septentrionem progredimur, semper utique nobis aliae stellae oriuntur, aliae vero occidunt. ratio autem, qua terrae figura sit rotunda, hinc potissimum colligitur, quoniam nempe diversae stellae semper appareant; etenim si terra plana esset, ubique eaedem prorsus stellae eademque configuratione viderentur. quod autem magna non sit, eius ratio ex eodem desumitur. nobis namque modicum terrae spatium peragrantibus quaedam stellae apparebunt, quae antea minime videbantur, quoniam, cum hoc spatium transyredimur, <alter> fit si vero terra magna mole esset praedita, eius finiens circulus maguus quoque extitisset. partes enim maguae magnorum motuum (?) sunt veluti superficies, quemadmodum partes magnorum circulorum veluti lineae rectae existunt. atqui quatenus veram hanc sententiam existimant (nempe terram non esse ampla magnitudine praeditam), si is locus, qui columnis Herculis finitimus est, loco, qui est circa Indiam, coniungeretur et hoc modo mare unum esset, non recte dicunt haec loca esse coniuncta; arbitrantur enim terram esse maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari. ii vero, qui coniuncta ea affirmant, hoc plane existimarunt, quoniam elephantorum genus in duobus lateribus simul erit, quasi id penes eos ob horum duorum locorum affinitatem necessario contingat. in | verbis [*](f. 39v) quoque dubitatio quaedam invenitur ex altera parte, quae attendi nou debet, nec non etiam Alexander eam reliquit. quin etiam si mathematicis rationibus terminum terrae iudicabimus ac illis eam comparabimus, ex hoc etiam convenit existimare ipsam esse rotundam, ac Mathematici ipsi prodiderunt talem figuram fuisse adeptam eiusque molem parnam esse, si cum astrorum ceterarumque superiorum mundi partium magnitudine conferatur. quibus omnibus de causis perspici ac intellegi potest terrae figuram esse rotundam [*](1 κυρτήν scripsi: Iridis AI 20 alter addidi 22 motuum corruptum: fort, sphaerarum 27 mare emendavi: unus terminus omnes 30 elephantorum scripsi: meridionale codd.: septentrionale Al)
Finis Libri Secundi de Caelo et Mundo.
[*](3 molus] exspectes quies)Cum huius libri, qui de Caelo et mundo inscribitur, tractationem Aristoteles incepisset, statim declaravit ideo sermonem de caelo in hanc ingredi speculationem, quoniam de eo pertractare intendebat, cuius ordinis naturalis contemplatio existit. cumque praecedentibus duobus libris tractationem de Caelo absolvisset ac postremis his duobus de quatuor elementis vellet pertractare, (siquidem omnis naturalis speculatio ac praecipua eius pars circa haec versatur) rationi igitur consonum erat, ut ad illorum tractationem regrederetur. quamobrem ait:
Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore, et eius partibus, quae octo sphaerae sunt, tametsi plures <quam> octo esse dicantur, in praecedente sermone satis nobis explicatum fuit, praeterea etiam de astris, ex quibus constent, corpore videlicet nobilissimo, ex quo et ipsum constat, quaeque ac qualis eorum natura sit (siquidem et vitam et voluntariam actionem participant ac figuram rotundam habent et reliqua, quae de illis antea meminimus), et cum non tantum caelum ex naturalium rerum numero sit: relinquitur igitur, ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum. eorum enim, quae natura esse dicuntur, partim essentiae sunt, partim opera et affectiones earum, quarum sane aliae simplicia corpora sunt, aliae vero composita. simplicia autem [voco] , ut ignem et terram, quaeque eiusdem sunt, cuius haec, generis, praeterea etiam et quae his simpliciora sunt, ut caelum secundum se et mundi partes — per mundi vero partes et Stellas et orbes praestantiores intellego; haec etenim tametsi simplicium omnium non sint, alicuius tamen eorum, nempe quinti sunt elementi — praeterea et quae ex his conflata sunt, ut animantia
Cum autem in eo, quod proximo hunc praecedit, libro de primo, hoc est de quinto, elemento, deque iis, quae ad id spectant, dictum sit, reliquum est, ut de duobus existentibus elementis disseramus. ea autem voco duo elementa, quatenus alterum suapte natura sursum, veluti iginis et aer, alterum vero deorsum, sicuti terra et aqua, natura fertur. cum autem probasset, quod eo, quia contemplatio, quae hoc in loco habetur, naturalis est, ideo etiam convenit, ut elementorum quatuor causas dignoscamus: | perspicuum [*](f. 40v) est (inquit), quoniam haec ars de ortu et interitu est, consentaneum esse, ut de bis duobus quoque disputeraus, uum videlicet ortus inveniatur nec ne. nam aut ortus non est omnino, aut si est, non nisi in his tantum quatuor elementis et iis, quae ex illis constant, cernitur; etenim non nisi in substantia duorum corporum deprehenditur, non autem in quinto corpore aut in iis, quae ad id spectare dicuntur.
Philosophi quidem anteriores, qui de veritate disseruerunt, inter se ipsi in hoc discreparunt. per philosophos autem, qui de veritate disseruerunt, eos intellegit, qui veritatis rerum tantum indagandae gratia philosophiae operam navarunt, et non propter aliud quippiam, quemadmodum ii, qui circa moralia philosophati sunt; finis enim moralis philosophi propter veritatem quidem non est, quae in rebus indefinitis consistit, sed omnis eius conatus circa id tantum ver- [*](1 affectiones . . opera Al: affectio . . opus codd. 4 sunt Al: non sunt codd. male 11 omnes Al: om. codd. 15 Physicis] II 1 31 substantia duorum corporum emendavi: per se enim non nisi in duobus corporibus Al.)
Philosophi itaque, qui antea (?) de veritate disseruerunt, et huic nostrae, quam hoc tempore afferimus, sententiae non consentiunt, et inter se ipsi discreparunt. nostra autem, quam hoc tempore afferimus, sententia est ortum atque interitum non omnibus in rebus inveniri, sed in quatuor tantum elementis atque in iis, quae ex illis constant, horum autem nonnulli ortum [et interitum] funditus sustulerunt — nihil enim eorum, quae sunt, oriri aiunt vel interire — nonnulli vero ortum omnibus rebus accommodarunt. atqui prioris sententiae auctores, quoniam ortum non posuerunt, minime nobis satisfaciunt. verum alterius sententiae auctores neque etiam videntur nobis recte sentire, quandoquidem omnibus in rebus ortum omnino esse volunt. nec etiam consentiunt inter se, quandoquidem primae sententiae auctores ortum in nulla re inveniri asserunt, auctores vero alterius sectae oppositum statuerunt; dicunt enim ortum in omni re inveniri. ii vero, qui ortum in universum sustulerunt, Melissus et Parmenides fuere, quos veluti captivos ducere conabimur ad oppositum illius, quod velint. siquidem hi, quoniam incorporeas tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt; illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt (?). viam autem invenire possumus, ut sermo eorum intellegatur. etenim etsi, quae de aliis dicunt, praeclare dicta sunt, haec certe non ex naturae arte existimandi sunt dicere. esse enim naturas quasdam, quae ortae non sunt, et quae omnino immobiles, etsi in hoc recte dicant, hoc tamen dicere alterius artis, metaphysicae nempe disputationis, est proprium. non esse autem physice locutos vel hinc intellegi potest; physicae enim speculationis non eat, si res, de quibus disputatur, non genitae ac immobiles sunt, convenit autem ut ea ratione sermo intellegatur, quatenus nempe ilia causa adiungitur, cuius gratia ea, quae <in>corpories maxime congruunt, setisibilia transtulerunt; hoc autem (inquit) contingit, quia nihil aliud praeter sensibil<ium> substantiam inveniri alia vero ex parte recte sentiebant, siquidem convenit, si qua esse debet cognitio ac scientia eorum, quae sunt, ut naturae quaedam ingenitae atque immobiles inveniautur. cognitio namque et scientia de iis non est, quae variis temporibus varie se [*](3 antea Al male: codd. corrupti; cf. p. 146, 34 9 et interitum Al: om. codd. 22 illae—attulerunt (23) emendavi: cum res ipsae incorporeae corpora sublimiora sint: quippe incorporeae, quoniam ortum non admittunt, perinde quasi earum corpus supra res sensatns constituitur Al male 30 non supplevi 32 illa causa scripsi: causae omnes 33 incorporeis] corporibus codd. Al)