In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Si enim terrae partes undique ad medium ferantur, ac unicuique natura praedito unus insit naturalis motus, fieri igitur non poterit, ut quaevis terrae pars sine vi a medio feratur; alioquin duos sibi invicem coutrarios motus possiderent, cum natura altera earum ad medium, altera vero a medio moveretur. et quod de eius partibus dicitur, de tota etiam terra dicatur. perspicuum est igitur, quod neque etiam terra secundum se, sine alicuius impellentis vi, quae eam pellat, quemadmodum nosmet ipsi membra nostra compellimus, poterit (me Hercule) a medio ferri. quare si a quopiam non pellatur, donee a medio feratur, ipsa non movebitur ac uecessario in medio quiescet. rationem itaque, quamobrem non moveatur id, quod non movetur, Aristoteles reticuit nec de ea disseruit, sed dixit tantum ipsam non moveri, cum tamen praemisisset dixissetque id se nobis fore demonstraturum.
Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat. per haec autem dicere vidt: dum figurae stellarum earumque ad invicem proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur, nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quara ad invicem habent, semper una atque eadem esset, nibil certe prohiberet, si terra moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhacrentes videreutur. ac terram quidem in media mundi sede locatam esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis.
Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus. [*](4 cf. Averr. p. 165 C 12 cf. Averr. p. 1641 28 quae—innonantur] quibus astrorum ordo innovatur Al, ex coniect.)
Quod enim quispiam quaerere potest, [eandem] habet explicationem. si enim terra medium mundi locum teneat et multo mains pondus ad alterum hemisphaerium addatur, perspicuum est terrae medium, praeter centrum huius gravitatis, aliud medium existere. necessario igitur non contingit, ut per se terra [in medio] maneat. si enim foret parata, ut in medio quoque maneret, maneret nunc etiam, donee pondus alterius hemisphaerii ad medium evolaret, quando tota terra una cum suis partibus movetur.
Istam quaestionem dissolvit, cum dicit: consonum est autem, ut consideremus, quemadmodnm censeamus, dum dicimus omnem magnitudinem ad medium ferri. hoc siquidem non dicimus, quasi omnis magnitudinis fini conveniat, ut centro huius totius aequalis sit, sed hoc erit (?) neoesse: si terra per se spbaera una existat, vel sit secundum eius magnitudinem, eo modo, quo ipsa nunc est per se, et maius pondus alteri hemisphaerio addatur, quoniam omne illud pondus, quod fuit terrae adiunctum, necessario fertur et ad medium deducitur, omnino igitur necesse est, ut universa terra ad id feratur, siquidem ab initio convenit, ut huius totius medium sit et ad id tantum is motus deferatur, qui modicus est. nec dubium est eam nullo modo moveri, verum plurimo motu non cietur, siquidem media ponderis profunditate movebitur, quod ei adiunctum fuit. convenit autem, ut mente concipias ac statuas eum affirmare terram moveri, quaudocunque | eius inclinatio non erit aequalis, ac quiescere, si [*](f. 39r) [*](5 ordinataeque] ordinatumque omnes 6 inclinant emendavi: exordiuntur codd. Al 7 ac prohibentem Al: om. codd.; fort, mendis sublatis vertendum est: hoc autem minorem partem cadentem sustinet . . tangat moveatque 18 non maneat codd. Al in medio] exspectes sic maneret nunc etiam donec (19) emendavi: ac lapis (!) etiam extitisset in tantum ut Al falso 19 donec] conicio antequam 25 sed—deducitur (29)] locus difficilis neque integer, omne (27) scripsi: ad codd. Al. versio antiqua exhibet: hoc autem foret necesse, siquidem terra . . extitisset vel esset . . per etenim si maius . . quoniam ipsum non fuit, quoad ad illud pondus feratur, quoad fuit . . adiunctum, et quo ad medium descendit et ad . . moveri (32) corruptum)
Sive [ergo] orta est, hoc modo orta est; sive aeterna semper invenitur, eodem modo se habet, quo si orta [principio] orta esset. hac itaque ratione terrae figura globosa est et quoniam id, cuius ambitu continetur, globosum est idemque medium utrorumque extiterit; quare lineae, quae ab eisdem angulis prope centrum existentibus ad duas planicies egrediuntur, planiciem nempe corporis terram ambientis et planiciem ipsius terrae, similes erunt. necesse est autem, ut una cum centro anguli sint, siquidem motus in oppositum et aequalem distantiam <παρ᾿ ἂλληλα> non fertur. aut igitur terra rotunda est, aut si vere rotunda ob montium ascensum et vallium descensum et reliqua, quae eius superjiciei ac- cidunt, non erit, suapte natura eam figuram habet, qua ita circumdatur, et ob hanc rationem dicetur rotunda, unaquaeque enim res talis dicenda est, qualis naturalis eius dispositio vult esse et qualis est, non qualis contra naturam propter ea, quae sunt extra, et sic nostro intellectu concipere poterimus terram esse rotundam. praeterea etiam ex iis, quae sensu animadvertimus, intellegi potest terram esse rotundam. etenim lunae defectiones fiunt, cum luna in terrae umbram incidit; linea enim, quae lucidam lunae partem ab obscura distinguit, semper contingit, ut semper sit curva; haec autem linea ea est, qua luna a terrae umbra dividitur. palam itaque est umbram ipsam esse rotundam, quouiam terra rotunda est. etenim necesse est, ut umbra sit rotunda, quemadmodum re vera est, <aut> cylindri figura <κυλινδροειδής>. etenim vespere sat non est, ut sit rotunda, cum lunae figurae non aliter ac ipsa luna divisiones habeant omnes; ipsa enim curvam sectionem recipit, eam nempe, qua in duas dividitur partes.
Nec quod supra in aere est, quod lumen recipit, semper idem non est. atqui ipsa luminosa est. in defectionibus autem rotundam [*](22 ita Al: polestate codd. male 24 et Al, ex emend. 30 curva scripsi: terminata omnes 34 aut emendavi: et codd.; cf. Averr. p, 170H et Simpl. p. 546,34 et sq. 35 non supplevi; Al vertit: sat est ut hiemali tempore sit rotunda in iis defectionibus, quae lunae figuris contingunt; non aliter ac ipsi lunae sectiones omnes male 37 post partes deest aliquid 38 Nec] conicio sed id)