In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Illi igitur, inquit, res omnes esse ingenitas existimabant. alii vero nonnulli in alia, quae huic contraria est, fuerunt sententia. etenim nullam rerum ingenerabilem esse dicunt, sed oriri [omnia]; sin autem aliquando orta sunt, eorum partem semper sine interitu manere, partem rursus interire. in his fuere sectatores Hesiodi, deinde ceterorum etiam, qui primo de natura disputarunt. alii quoque sunt, qui omnia oriri labique dicunt, nihil autem stabile esse, positam vero tantum naturam permanere, ex qua res genitae constant; quoties enim baec erit natura, et aliae erunt dispositiones. quidam enim omnium rerum materiam aquam esse voluere, alii terram, alii vero aliud quiddam esse posuere; quod placuisse cum plerisque aliis, tum Heraclito Ephesio videtur. qui sane si hoc modo de re omni absolute decernerent, nemo quidem eorum sententiam admitteret; verum | si iis de rebus tantum, quae sub sensum cadunt, hoc [*](f. 41r) decrevissent, dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non deviarint.

Deinde dicit: sunt et alii nonnulli, per quos Platonem intellegit, ob ea quae in Timaeo retulit.

Modo autem intendit contra hos sermones disputare; aliorum enirii impugnatio <aliis in locis> apparebit. facile autem est videre, quae contraria probatis mathematicorum artibus iis dicere et disputare contingat, qui haee affirmarunt, quamquam aequum erat, postquam ea in medium adduxerunt ac tales sermones obligarunt, quibus matbematicorum fundamenta tolluntur et destruuntur, aut horum fundamentorum principiorumque nihil amovere, aut si in universum ea convellere ac subvertere velint, veris ratiouibus ea convellere. qua autem ratione matbematicorum fundamenta ac principia hic sermo subvertat, nempe in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, et quot dissidia ac fatuitates ad eiusmodi sermonem hic necessario subsequantur, utpote alias ah ipso demonstrata, in praesentia relinquit, de hoc enim eo in libro Aristoteles pertra- [*](8 inquit correxi: inquiunt codd. Al 11 omnia Al: secundum se codd. 19 quod —videtur (20)] ita Al secundum textum Arist. lectio codd. mendosa 23 a—deviarint (24) incerta 26 Timaeo] cap. 20 33 nihil scripsi; quippiam codd. Al)

149
ctavit, quem de insectilibus lineis edidit, eum nempe, quern nonnulli [*](f. 41r) Theophrasto ascribunt. deinde cuivis in promptu est has fatuitates intellegere. hac enim ratione omnino sequeretur, ut res dividuae ex individuis rebus constarent, ac ea, quae crassitudinem habent, ex iis, quae eadem destituuntur. praeterea etiam omnino sequeretur, ut nec divisio in immensum procederet, nec omnis magnitudo esset partibilis, neque sectio omnis super duas lineas in duas fieret medietates; quemadmodum lineam ex punctis numero segregatis componi ob hanc etiam causam sequeretur; neque etiam ea omnia, quae haec praecedunt, ex quibus initium sumunt, nee demum principia ipsa mathematicorum subsisterent. quod autem demonstration (?) (quemadmodum diximus) ea incommoda eos sequantur, qui corpora ex superficiebus conflant, nec non etiam mathematicis principiis adversentur, id sane Aristoteles silentio praetermisit, nec de eo ullam mentionem fecit; hoc vero naturali divisione explicare intendit, ex ea ratione, quam in medium affert. cum enim mathemathica (quemadmodum ipsemet ponit) ex detractione dicantur — etenim si et materia et corporeae affectiones abstrahantur, quod reliquum est, trina tantum dimensione praeditum quadam cum forma existit, idque mathematicum corpus dicitur — cum naturalia vero ex additioue dicantur — si ei namque, quod trina dimensione praeditum est, durities, caliditas, frigiditas, motus et quae eiusdem sunt, cuius haec generis, addantur, ex hoc naturalis corporis qualitas conflatur —: mathematicum igitur corpus naturalis corporis ambitu clauditur, cum eius finis existat, verum non ita e converso res se habet. omnia igitur incommoda ad eos etiam sequuntur, qui corpora ex superficiebus conflant mathematica divisione.

Perspicuum est autem, inquit, ad eum sermonem, in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario consequi, ut partes lineae non sint lineae, an autem hoc dissentaneum sit, in Naturali Auscultatione expositum est. haec incommoda in mathematica divisione sequuntur et ideo ordine praecedit.

Cum autem, inquit, mathematica ex detractione, naturalia vero ex additione dicantur, [multa] igitur inveniuntur, quae iis, quae ex detractione dicuntur, <non conveniunt,> iis vero, quae ex additione, omnino conveniunt. punctum enim (exempli gratia) individuum est; ei igitur nullo modo quippiam inesse potest, quod [*](1 de insectilibus lineis] cf. Simpl. p. 566, 25 15 divisione: auscultatione Al. male 26 e converso scripsi: sed contrario modo codd. AI; omnia] exspectes negationem 29 inquit] p. 299a6 32 Naturali Auscult.] VI 1 36 multa Al secundum textum Aristot, 37 non conveniunt scripsi: om. Al codd.)

150
dividuum sit, si punctum individuum existat; in dividuo autem [*](f. 41r) omnino quidem dividuum quippiam inest. et hac de causa affectiones quaedam in eo deprehenduntur, quemadmodum caliditas, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis; punctum autem cum individuum absolute dicatur, in eo quidem haec minime inveniuntur, verum in corpore, quod dividuum est, cernuntur. cuius rei causa est, quoniam affectus duobus modis dividi potest, secundum speciem aut secundum accidens. secundum speciem quidem, quoniam ex affectione in affectionem commutatio fiet, qualis est mutatio ex caliditate in frigiditatem, ex albedine in nigredinem, ex mollitie in duritiem, et similiter etiam in aliarum unaquaque. secundum accidens vero, quoniam etsi affectus unus et idem specie maneat, veluti si esset caliditas (exempli gratia) aut dulcedo vel motus, haec etsi remaneant, id tamen, in quo inest, dubio procul ad corporis sectionem partitur. itaque incommodum, quod oos sequitur, qui corpora ex extremitatibus conflant, ad naturalia spectat.

| Praeterea in iis est, quae fieri non possunt, ut, cum duae [*](f. 41v) res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ambae simul iunctae gravitatem habeant. scite autem dictum esse opinor, ambas simul iunctas gravitatem habere, si enim totum diceremus, forte quispiam occurrere potuisset inquiens, fieri posse, cum duae res sunt, quarum neutra gravitatem habet, ut [totum,] quod ex illis couflatur, gravitatem sortiatur, quemadmodum id, quod ex materia et forma colligitur, quorum neutrum possidet gravitatem; id vero cum Aristoteles dixisset, omnem sustulit dubitationem, quae hac in re contingere potuisset. sique fieri non potest (quemadmodum diximus) cum duae res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ut ambae simul iunctae gravitatem habeant, et corpora, quae sensu percipiuntur, vel omnia vel aliqua gravitatem habeant, ut terra et aqua: perspicuum est igitur ea, ex quibus constant, gravitate quoque esse praedita. si ergo ex superficiebus constarent, superficies etiam gravitatem haberent, sique iis gravitas inesset, puncta etiam, ex quibus illae lineae constant, gravia quoque extitissent; sed puncta gravitatem non habent: neque igitur lineae, nec etiam superficies gravitate praeditae sunt. ex hoc etiam eadem ratione deduceretur, ut corpora quoque gravitatis sint expertia; sed secundum existimationem gravia sunt — hoc autem dissonum est — non igitur corpora ex superficiebus consistunt.

Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem di- [*](16 naturalia] τοιούτοις p. 299a24: naturulem considerationem Al 19 scite—diceremus (20) om. codd.: cf. Averr. p. 178H, qui Alexandrum laudat, et Simp], p. 573, 12 22 totum Al: om. codd. 27 gravitatem om. codd. 33 post inesset excidisse videtur: lineae etiam, ex quibus illae superficies constant, graves quoque extitissent, sique iis gravitas inesset)

151
viduum non est, nee quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo [*](f. 41v) sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri potest, omne grave <gravius> alio et levius esse potest; autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario. et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum esse potest; <quod autem eligibilius est et magis fugiendum>, potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione, siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, hand dubie eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute parva sint, aliis maiora sunt, queraadmodum eligibile etiam aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum evadit, iuxta hypothetici syllogisimi ordinem, hoc modo sermonem procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius quoddam est, necessario pondeve quodam gravius esse dicitur, grave omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens. omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave non esse, hie autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur, qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio, quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levins etiam esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius et quod levins est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit; dicere enim non est necesse potestate idem est ac dieere potest esse, exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sieuti magnum maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius disposuisset, quatenus positionem aceepit ad conclusionem minime ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est vel gravitate praeditum fuit, hand dubie necessario maius erit; id [*](3 gravius scripsi: gravitas codd. 6 quod—fugiendum supplevi 14 et seq.] cf. Simpl. 570,7 οὐδὲ τὸ αἱρετώτερα καὶ ἀπλῶς αἱρετόν· καὶ γὰρ αἱρετώτερον νόσος κακίας . . 18. 19 gravius—esse emendavi: grave quoddam est, necessario gravius codd. Al male 24 cf. Averr. paraphrasin p. 315 F 35 illi, ei assentirent emendavi: illis, eis assentiret codd. Al.)
152
autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non [*](f. 41v) potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.