In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Praeterea motus uaturalis partium terrae et eius totius in medium fertur, cumque ad medium instituatur, erit rectus, motus vero rectus finem habet; atqui | cum fiuis motus [*](f. 38r) sit quies, hac igitur etiam de causa terra quiescet. no enim semper per rectam lineam movebitur; quies autem, ad quam motus eius instituitur, perspicuum est, quod medium existit. insuper nee etiam in circulum movebitur, quandoquidem circularis motus eius naturae aptus non est. dicamusque, si quaerat quispiam, cum utrorumque, terrae nempe et universi, idem sit medium, ad utrum ea, quae gravia sunt, feruntur? utrum quia universi medium est, [an eo quod terrae? necesse est autem ad medium mundi locum;] etenim levia, et ignis etiam, quae opposito motu ac gravia feruntur, non utique ad extremum terrae finem, sed ad huius universi fiuem feruntur. itaque consonum est etiam, ut corpora, quae ad medium feruntur, ad huius universi medium deveniant. accidit autem, ut idem sit terrae medium et universi; quare cum in medium universi fertur, ex accidenti in medium terrae fertur. hoc autem contingit, si huius universi ac terrae medium unum et idem sit. ferri vero gravia in terrae centrum ac universi centrum hinc sciri potest, quod ea non moveantur iuxta invicem — hoc est secundum aequalem distantiam; cumque aequaliter moveantur, non poterit eis inesse nid ordo multiplex — verum semper in universi medio congregabuntur: igitur terrae et universi centrum idem erit. similes anguli hoc est aequales, qui ex eis ipsis, quae super eos protrahuntur, similes circulos faciunt; si minus, afficientur iuxta invicem, hoc est secundum aequalem distantiam. et quoniam in loco, ad quem unumquodque corpus natura movetur, in eo etiam quiescit, et terra ad medium natura fertur, in medio igitur terra natura etiam quiescit. dicit ob eas itaque causas, quae expo sitae sunt, et quod ea corpora, quae vi iaciuntur, etiam si sine [*](1 occasus—diversi] sic emendavi duce Simpl. p. 537, 14 οὐκέτι τὰ ἀπλανῆ ἄστρα κατὰ τὰ ἀτὰ σημεῖα τοῦ ορίζοντος ἀνατέλλοντα καὶ δύνοντα φανήσεται ἡμῖν: loca ad occasum et ortum sita necnon etiam inerrantes stellae in diversorum locorum finitore existerent 3 hoc et sq.] ita Al; textum corruptum sauare non possum 6 et seq.] of. Averr. p. 162M 15 ad utrum Al: codd. corrupti 16. 17 an—locum] ita Al: om. codd. 30. 31 qui—afficientur] afficientur susp.; Al vertit: et quod ipsamet secundum se, super quam similes circuli protrahentur, afficitur: et si non . .)

139
fine iaciantur, ita ut longum spatium peragrarent atque id ad [*](f. 38r) multum tempus, cum tamen deovsum labuntur, in eandem terrae particulam decidunt; si vero terra moveretur, non ita in eandem, sed in aliam particulam laberentur. haec autem sententia vera est, sed causam non affert, quamobrem terra non moveatur; at ostensum fait ipsam non moveri. quare cum huius sententiae sensus talis sit, subdidit et inquit: perspicuum est terram extra medium quoque non moveri. nec dixit, quamobrem extra medium quoque non moveatur, tametsi ita deinceps prosequatur, quasi ex his, quae dicta sunt, causa st perspicua; statim vero eius quietis causam hunc in modum disquirere conatur:

Si enim terrae partes undique ad medium ferantur, ac unicuique natura praedito unus insit naturalis motus, fieri igitur non poterit, ut quaevis terrae pars sine vi a medio feratur; alioquin duos sibi invicem coutrarios motus possiderent, cum natura altera earum ad medium, altera vero a medio moveretur. et quod de eius partibus dicitur, de tota etiam terra dicatur. perspicuum est igitur, quod neque etiam terra secundum se, sine alicuius impellentis vi, quae eam pellat, quemadmodum nosmet ipsi membra nostra compellimus, poterit (me Hercule) a medio ferri. quare si a quopiam non pellatur, donee a medio feratur, ipsa non movebitur ac uecessario in medio quiescet. rationem itaque, quamobrem non moveatur id, quod non movetur, Aristoteles reticuit nec de ea disseruit, sed dixit tantum ipsam non moveri, cum tamen praemisisset dixissetque id se nobis fore demonstraturum.

Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat. per haec autem dicere vidt: dum figurae stellarum earumque ad invicem proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur, nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quara ad invicem habent, semper una atque eadem esset, nibil certe prohiberet, si terra moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhacrentes videreutur. ac terram quidem in media mundi sede locatam esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis.

Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus. [*](4 cf. Averr. p. 165 C 12 cf. Averr. p. 1641 28 quae—innonantur] quibus astrorum ordo innovatur Al, ex coniect.)

140
cum ad medium pervenerit. et quae hac de re dicuntur, recte [*](f. 38r) quidem dicta sunt, ceterum, inquif, convenit, ut perpendamus declaremusque: si minor pars a maiore pellatur, non demovetur nec quasi fluctuat, dum movetur, sed comprimitur et recedit, perinde quasi corpus omne, quod | cougregatur, aequaret id, quod iam [*](f. 38v) praecessit. postremo inquit: necessitas autem, quamobrem terra globosa sit, convenit ut intellegatur, ac si eo modo fieret, quo etiam nonnulli physici ipsam asseverant ortam esse, et cum ea etiam muudum, quatenus huic quidem iuxta nostram sententiam additur, ipsam nempe naturali tantum generatione ortam esse, non autem vi, quemadmodum physici illi afterebant. id enim, quod magis congruum magisque consentaneum est, non ponunt, generationem videlicet natura, non autem vi existere. ac nobis in mentem venit secundum quandam mathematicam formam ipsum de ingenito disseruisse, cum pro hypothesi statuerit eam ortam esse, quae tamen genita non est. et tametsi huic positioni PIatonis sententia reluctetur, quatenus ponit mundum esse genitum ac ipsam generari, nil minus audi (quaeso), qua ratione fieri debeat, si terra generetur, cum sit potentia gravitate praedita, Aristoteles ait, videlicet quoniam ipse non enumerat gravitatem nisi potestate; si enim gravis actu extitisset, in medio inveniretur in eoque collocata uec certe adhuc foret genita. sed evenit, quaudo haec gravia ex potestate in actum feruntur, ut re ipsa gravia sint, cumque actu gravia evaserint, ab omnibus iis levitate praeditis corporibus secernuntur ac separantur, quae circum illa consistunt, nec non undique ad medium revertuntur. sive enim hae partes distinctae, quae numero magnitudineque aequales existunt, iuxta eandem similitudinem ab extremo aeris ad medium commeent, sive non modo eadem similitudine, sed aliquo alio modo et (ut res tulerit) numero magnitudineque aequales non sint, nil miuus idem facient. atqui per idem facient intellego, efficere, ut corpus, quod in medio coaugmentatur, rotunda figura praeditum sit. undecunque enim ex superiore aere in medium partes congregentur, omnino consonum exit totum corpus, quod ex illis constituitur, omni ex parte omnique modo aequale existere. siquidem undecunque partes undique aequales pellantur tanganturve, ac iuxta eandem similitudinem in medium pellantur, et id, quod pellitur, alterum supra alterum non pellatur, omnium partium unaquaeque corporis, quod fit, aeque a medio distet necesse est et haec est proprietas sphaerae. sin vero non similiter congregentur partes, nihil ad rem intererit, quin corpus, quod ex partibus [*](13 cf. Averr. p. 166 M 19 cum] p. 297a17 39 sphaerae emendavi: multitudinis codd, Al non supplevi)
141
constituitur, rotundum sit, quaudoquidem cuiusvis ponderis earum [*](f. 38v) partium, quae congregantur, inclinatio ad medium est. maior enim pars minorem ad medium impellit; haec autem eo usque cogitur, quo usque aliam minorem partem impellendo attingat, donec aequales potentiae pellantur ordinataeque ex omnibus oppositis lateribus in oppositum, siquidem omnes partes ad medium inclinant. haec autem minor pars cadentem ac prohibentem sustinet eamque prohibet quoque, ne tangat prohibeatque. nihil vero ad rem interest, hoc sit penes centra vel id, quod longe distat; partes namque ad id moventur, hoc est ad duo latera, donee ex omnibus partibus, perinde quasi ponderatae essent, aequale pondus inveniatur. et haec est proprietas sphaerae.

Quod enim quispiam quaerere potest, [eandem] habet explicationem. si enim terra medium mundi locum teneat et multo mains pondus ad alterum hemisphaerium addatur, perspicuum est terrae medium, praeter centrum huius gravitatis, aliud medium existere. necessario igitur non contingit, ut per se terra [in medio] maneat. si enim foret parata, ut in medio quoque maneret, maneret nunc etiam, donee pondus alterius hemisphaerii ad medium evolaret, quando tota terra una cum suis partibus movetur.