In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Sed [illud quoque] mirum est eos motuum eorum causas non quaerere, recte siquidem fecissent, si percepissent eorum aliud alio natura moveri, in tantum ut iutellexissent, aliud alium locum natura possidere, adiuncta vero causa, quae est praeter naturam. haec itaque adversus eos ait, qui terram in medio natura manere asseruut, et sic huic causae amplius aliam adiungunt — id quod inanimatis tantum rebus, quae naturam non habent, convenit.
Atqui ut quaestioni satisfactum sit, ait adversus eos, qui fatentur terram in medio natura manere, sed secundas causas huic addunt: cum haec consentanea non sunt, tum id, quod isti afferunt omnino quiescere oportere in medio id omne, quod nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, verum absolute non est. non enim ob banc causam, quia nempe nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, necessario omnino eonsonum erit, ut quiescat, sed quoniam nihilo magis hue quam illuc ferri decet, ad omuem locum movebitur. etenim si id quiesceret ac maneret, cui non convenit hue moveri, ob hoc quidem ideo non quiesceret, sed alia de causa ex accidenti, quoties in omnem partem fertur secundum accidens, cum nihilo magis hue quam illuc ferri deceat; siquidem quemadmodum huic non convenit, ut magis huc quam illuc feratur, ita rationi magis eonsonum non est, ut in omnem partem feratur, quam uno in loco maneat. praeterea ex eodem sermoue oppositum omnino deducitur, ut magis nempe quiescat, quam in omnem partem feratur. etenim cum ad loea [*](1 inquit] inquiunt omnes 3.4 separatio—ubi] diruptio non est causa, qua Al 4 deinde capillo quoque non] non emim AI; ad seq. cf. Averr. p. 160 A 9 —apparere] sane, verus esset supplevi; consentaneum igitur videretur, ut sermo verus sit, cum . . poneremus Al male 19 non natura Al 21 huic causae emendavi: et aliam (sive propriam) mundi causam omnes 39 ante quiescat fort, addend, non)
Alius autem sermo est sermo sophisticus, tametsi prima fronte persuasibilis videatur. ait enim: ut autem aliquid, si densius fiat, ex magna in minorem mensuram pervenit (?), sic etiam ex minore in maiorem iterum venit, cum tenuius fit. terra igitur quin moveatur, quando tenuior fit mollitudinis cuiusdam causa, nemo prohibet propter eum sermonem, qui a simili ducitur. verum quispiam dicere posset, inde quod terra in inclinationis similitudine existit, quid prohibebit, quin tenuior fiat cum mollior. [*](4 quoque scripsi: igne dicatur. Praeterea si omnes 16 non addidi 18 cf. Averr. p. 160E 30 cur hoc emendavi: hoc si omnes 33 est sermo scripsi. cf. Averr. p. 161 F, cuius lectio cum nostra plane discrepat.)
Nos autem primum dicamus, moveaturne, an quiescat? alii enim (quemadmodum diximus) terram moveri existimarunt, quorum nonnulli (ut Pythagorei) circa medium verti aiunt, nonnulli vero eam in medio moveri et (quemadmodum in Timaeo inquit Plato) circa sui ipsius centrum ferri. fieri vero non potest, ut ipsa moveatur. etenim si feratur, sive sit circa medium, sive in medio, motu, qui fit in orbem, praeter naturam movebitur; alioquin eius partes natura eo motu non moverentur, qui per rectam lineam fit. at si praeter naturam moveretur, ipsa etiam perpetua non erit; mundi autem ordo perpetuus est: terra igitur praeter naturam non movetur. at motu recto, qui natura ei inest, non movetur, non movetur igitur omniuo.
Praeterea corpora, quae in orbem feruntur, sicuti vagantes stellae sunt, [duplici motu moventur.] etenim si inhaerentium stellarum orbis non moveretur et terra moveretur (testantur id sidera, quae nobis perspicua sunt), vagantes igitur praeter primum motum, qui ab ortu ad occasum etiam fit, si propter inhaerentium orbis motum vel propter motum terrae sit, ab occasu ad ortum diversis motibus ferri conspiceremus: motu nempe, qui secundum longitudinem fit, qui est ab eo separatus (quandoquidem ipsae faciunt ἀποκατάστασιν in motu secundum longitudiuem), nee non etiam motu ex accidenti simul — motus vero, quem in longitudinem habet, errantibus stellis inesse aperte videbitur; atqui motus ex accidenti, qui est ibi, propter motum terrae ponitur esse — itaque colligitur duos motus simul terrae <quoque> inesse, eum nempe, qui ex ad ortum fit, et qui ex accidenti. quare omnino sequeretur, ut [*](11 etsi suspectum 27 duplici—moventur] ita Al: ora. codd, 31 ah occasu ad ortum] codd. Al ponunt haec verba ante sit 34 ἀποκατάστασιν scripsi: Apostasim Al, apoptasim codd. 35 accidenti] fort, leni emendatione (ABBREV pro ABBREV) hic et infra legendum latitudine)