In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Istam quaestionem dissolvit, cum dicit: consonum est autem, ut consideremus, quemadmodnm censeamus, dum dicimus omnem magnitudinem ad medium ferri. hoc siquidem non dicimus, quasi omnis magnitudinis fini conveniat, ut centro huius totius aequalis sit, sed hoc erit (?) neoesse: si terra per se spbaera una existat, vel sit secundum eius magnitudinem, eo modo, quo ipsa nunc est per se, et maius pondus alteri hemisphaerio addatur, quoniam omne illud pondus, quod fuit terrae adiunctum, necessario fertur et ad medium deducitur, omnino igitur necesse est, ut universa terra ad id feratur, siquidem ab initio convenit, ut huius totius medium sit et ad id tantum is motus deferatur, qui modicus est. nec dubium est eam nullo modo moveri, verum plurimo motu non cietur, siquidem media ponderis profunditate movebitur, quod ei adiunctum fuit. convenit autem, ut mente concipias ac statuas eum affirmare terram moveri, quaudocunque | eius inclinatio non erit aequalis, ac quiescere, si [*](f. 39r) [*](5 ordinataeque] ordinatumque omnes 6 inclinant emendavi: exordiuntur codd. Al 7 ac prohibentem Al: om. codd.; fort, mendis sublatis vertendum est: hoc autem minorem partem cadentem sustinet . . tangat moveatque 18 non maneat codd. Al in medio] exspectes sic maneret nunc etiam donec (19) emendavi: ac lapis (!) etiam extitisset in tantum ut Al falso 19 donec] conicio antequam 25 sed—deducitur (29)] locus difficilis neque integer, omne (27) scripsi: ad codd. Al. versio antiqua exhibet: hoc autem foret necesse, siquidem terra . . extitisset vel esset . . per etenim si maius . . quoniam ipsum non fuit, quoad ad illud pondus feratur, quoad fuit . . adiunctum, et quo ad medium descendit et ad . . moveri (32) corruptum)

142
inodo eius medium Imius totius medium esse sumatur. nihil vero [*](f. 39r) interest, sive hoc dixeiit, sive ita pronuntiaverit: quando simile simili clauditur, si in eius medio ponatur, quiescet — idque est quod destruere conabatur — siquidem eius sermo rationi huius sermonis congruit, tametsi in verbis dissimilis videatur. audi, quod dicit: ita sive tola alicunde ferebatur [sive] secundum eius partes singillatim, ad hoc feratur necesse est, dum aeque omni ex parte medium teneat; quibus sane nil aliud intellegi voluit, nisi quod nulla sit alia eius mansionis causa, nisi aequalitas inclinationis, obliquitas videlicet ac eius similitudo.

Sive [ergo] orta est, hoc modo orta est; sive aeterna semper invenitur, eodem modo se habet, quo si orta [principio] orta esset. hac itaque ratione terrae figura globosa est et quoniam id, cuius ambitu continetur, globosum est idemque medium utrorumque extiterit; quare lineae, quae ab eisdem angulis prope centrum existentibus ad duas planicies egrediuntur, planiciem nempe corporis terram ambientis et planiciem ipsius terrae, similes erunt. necesse est autem, ut una cum centro anguli sint, siquidem motus in oppositum et aequalem distantiam <παρ᾿ ἂλληλα> non fertur. aut igitur terra rotunda est, aut si vere rotunda ob montium ascensum et vallium descensum et reliqua, quae eius superjiciei ac- cidunt, non erit, suapte natura eam figuram habet, qua ita circumdatur, et ob hanc rationem dicetur rotunda, unaquaeque enim res talis dicenda est, qualis naturalis eius dispositio vult esse et qualis est, non qualis contra naturam propter ea, quae sunt extra, et sic nostro intellectu concipere poterimus terram esse rotundam. praeterea etiam ex iis, quae sensu animadvertimus, intellegi potest terram esse rotundam. etenim lunae defectiones fiunt, cum luna in terrae umbram incidit; linea enim, quae lucidam lunae partem ab obscura distinguit, semper contingit, ut semper sit curva; haec autem linea ea est, qua luna a terrae umbra dividitur. palam itaque est umbram ipsam esse rotundam, quouiam terra rotunda est. etenim necesse est, ut umbra sit rotunda, quemadmodum re vera est, <aut> cylindri figura <κυλινδροειδής>. etenim vespere sat non est, ut sit rotunda, cum lunae figurae non aliter ac ipsa luna divisiones habeant omnes; ipsa enim curvam sectionem recipit, eam nempe, qua in duas dividitur partes.

Nec quod supra in aere est, quod lumen recipit, semper idem non est. atqui ipsa luminosa est. in defectionibus autem rotundam [*](22 ita Al: polestate codd. male 24 et Al, ex emend. 30 curva scripsi: terminata omnes 34 aut emendavi: et codd.; cf. Averr. p, 170H et Simpl. p. 546,34 et sq. 35 non supplevi; Al vertit: sat est ut hiemali tempore sit rotunda in iis defectionibus, quae lunae figuris contingunt; non aliter ac ipsi lunae sectiones omnes male 37 post partes deest aliquid 38 Nec] conicio sed id)

143
sectionem tantum recipit, qualem κυρτήν nomine significant [*](f. 39r) — est enim figura arcus similitudinem referens —; ipsa enim quando lucidam eius partem convertit, a figura terrae rotunda dissecabitur. hoc autem de eius sectione non dixit, quasi ab umbra terrae innovetur, sed ob terram quidem ipsam, dum ei obicitur, id ea ratione innovari affirmavit, qua in solis defectu, dum luna soli obicitur. idem contingere solet, si luua terrae umbra superior inveniatur, videlicet quod ipsa ei obicitur; verum defectum non efficit.

Praeterea ex astrorum contemplatione non solum perspici potest terram esse rotundara, sed, cum diligenter consideres, nee maiorem magnitudinem sortitam esse quam ea sit, qua stellis comparatur. cum enim ad meridiem vel septentrionem progredimur, semper utique nobis aliae stellae oriuntur, aliae vero occidunt. ratio autem, qua terrae figura sit rotunda, hinc potissimum colligitur, quoniam nempe diversae stellae semper appareant; etenim si terra plana esset, ubique eaedem prorsus stellae eademque configuratione viderentur. quod autem magna non sit, eius ratio ex eodem desumitur. nobis namque modicum terrae spatium peragrantibus quaedam stellae apparebunt, quae antea minime videbantur, quoniam, cum hoc spatium transyredimur, <alter> fit si vero terra magna mole esset praedita, eius finiens circulus maguus quoque extitisset. partes enim maguae magnorum motuum (?) sunt veluti superficies, quemadmodum partes magnorum circulorum veluti lineae rectae existunt. atqui quatenus veram hanc sententiam existimant (nempe terram non esse ampla magnitudine praeditam), si is locus, qui columnis Herculis finitimus est, loco, qui est circa Indiam, coniungeretur et hoc modo mare unum esset, non recte dicunt haec loca esse coniuncta; arbitrantur enim terram esse maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari. ii vero, qui coniuncta ea affirmant, hoc plane existimarunt, quoniam elephantorum genus in duobus lateribus simul erit, quasi id penes eos ob horum duorum locorum affinitatem necessario contingat. in | verbis [*](f. 39v) quoque dubitatio quaedam invenitur ex altera parte, quae attendi nou debet, nec non etiam Alexander eam reliquit. quin etiam si mathematicis rationibus terminum terrae iudicabimus ac illis eam comparabimus, ex hoc etiam convenit existimare ipsam esse rotundam, ac Mathematici ipsi prodiderunt talem figuram fuisse adeptam eiusque molem parnam esse, si cum astrorum ceterarumque superiorum mundi partium magnitudine conferatur. quibus omnibus de causis perspici ac intellegi potest terrae figuram esse rotundam [*](1 κυρτήν scripsi: Iridis AI 20 alter addidi 22 motuum corruptum: fort, sphaerarum 27 mare emendavi: unus terminus omnes 30 elephantorum scripsi: meridionale codd.: septentrionale Al)

144
ac omnes partes, quae poudus habent, ad medium ferri, inter [*](f. 39v) quas erit terra, quemadmodum dixi. hoc siquiden modo similitudinis causa motus gravis, omni ex parte consimilis, ad medium extiterit, titerit, ipsa autem, si comimilis non est, ad idem medium semper impellitur, donec totam ad inclinationem aequalem revertatur.

Finis Libri Secundi de Caelo et Mundo.

[*](3 molus] exspectes quies)