In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Siquidem ab Empedocle quispiam quaerere posset: si terra ob conversionem tantum in medio nunc quiescit, antequam conversio igitur et mundus extitisset, cum elementa ab amicitia ad mundi constitutionem non essent congregata, sed mundus per discordiam separatus esset, quae tandem causa erat, cur terra tunc quiesceret? et in universum, illud absurdum est non cogitare mundum hunc ab initio ita esse constitutum — licet verum non sit, fieri tamen potest, ut imaginemur — ut terrae partes ad medium compellente conversione congregarentur, dum ab aere, qui prope conversionem vertebatur, trudebantur compellebanturque; nunc autem, licet aer in loco couvertatur, in quo etiam duo illa inveniuntur, ullo <tamen> modo terrae propinquus non est, quasi inflata ut inquiunt, mundi magnitudo tota hac sua mole, cum a terra plurimum distet: quae igitur causa est, cur terra maneat et quiescat? et qui fieri potest, ut propter conversionem terra maneat et quiescat, cum ipsa toto hoc longo intervallo distet ab eo, quod convertitur? ac praeterea (quemadmodum inquit Alexander) quod conversione truditur et pellitur, non ea ratione pellitur, ut scilicet quiescat, sed ut ad medium tantum feratur, et secundum quod in medio invenitur, etiam movebitur, aitque praeterea, si cuivis rei aliqua ratio assignari potest, quamobrem sine conversione feratur, qua igitur necessitate coacti conversionem causam statuunt, ut terra ad medium cieatur? conversionem autem cuiuscunque motus causam non esse vel ex igne doceri potest, ignis enim aliqua causa in sublime fertur; hanc autem non esse conversionem perspicuum est. insuper ne conversione quidem, quod grave est et quod leve, definita sunt, ita ut, quod conversione pellitur, | grave sit, quod autem non pellitur, leve, taraetsi grave ab ea f. 36r pellatur, leve vero minime. id enim et grave unum et idem non est, quemadmodum grave et quod uatura sua ad medium fertur unum et idem existit, idque etiam definit grave — eius namque essentiam determinat ac definitionem illius ingreditur — quod suapte natura deorsum fertur. at si, quod leve est et quod grave, conduo [*](20 suspectum; fort, supplendum elementa 26 cf. Averr. p. 155C)
Illuc modo regreditur, ut illorum sententiam disquirat, propter similitudinem, quam habet cum caelo, quod vertitur circa ipsam, terram in medio caeli stare affirmant — haec sententia in Timaeo quoque invenitur, tametsi ipsi Anaxagorae eam ascribat — huius etenim sententiae auctores dicunt terram, quoniam rotunda est atque in medio caeli collocata (quod quidem caelum spbaericum quoque existit), necessario omnino quiescere, quoniam ad omnem partem ob eius similitudinem aequalem inclinationem habet; ipsa siquidem non magis ad hanc quam ad illam partem inclinat, ita ut moveatur. oporteret enim, ut in hanc aut in illam partem inclinaret; si igitur in hanc partem non inclinat, simul autem in omnem partem inclinare fieri nou potest, cum versus hanc partem movetur, omnino itaque relinquitur, ut in medio stabilis quiescat. haec autem vestra sententia persuasibiliter (inquit Aristoteles), non autem vere dicitur. hac enim sententia, quicquid in medio locabitur, id in eo necessario quiescet; ita ignis in medio locatus vi quiescet. ita namque sermonem statuerunt. atque in Timaeo etiam ob terram ipsam talis sermo necessario exstruitur, ibique ut universalis fuit receptus ac omnibus in rebus eodem modo. ait namque Timaeus; res 30 res similis, si similis in medio locetur, versus partem inclinabit. at nos videmus ignem in medio non manere. si igitur in universum sermo intellegatur, non erit verus. hoc autem ipsi terrae vos necessario imponitis, ita ut sermo universaliter accipi possit, quoniam in medio commoratur. cum igitur hic sermo, si in universum recipiatur, verus non sit, quietis terrae propriam dare causam oportebit.
Verum enim vero facile quidem haec dubitatio de medio tollitur, si dicatur [Platonem] hunc sermonem in universum non attu- [*](5. 6 hoc-minime codd.: ea in infinitum Al 13 Timaeo] exspectes Phaedone (cf.Simpl. p. 531, 34) 13 Anaxagorae] l. Anaximandro 20 aut scripsi: et omnes 25 medio . . eo emendavi: terra . . ea codd. Al 30 Timaeo] cf. supra et Phaed. 109 a ἰσόρροπον γὰρ πρᾶγμα ὁμοίου τινὸς ἐν μέσῳ τεθὲν οὐχ ἕξει μᾶλλον οὐδὲ ἦττον οὐδαμόσε κλιθῆναι et Averr. p. 157 I et sq. et 310 G et sq. 34 commoratur emendavi: succenditur inflammaturve terra ipsa Al)
Sed hoc (inquit) non est necessarium; <terra> enim solum in medio quiescere, sed in medium [etiam] ferri videtur, et reliqua, quae sequuntur. hanc particulam Alexander hunc in modum explicavit. inquit enim, necessario omnino non convenit, ut terra in medio hac ratione quiescat, propter similitudinem nempe eius, a quo continetur διὰ τὴν τοῦ περιέχοντος ὁμοιότητα) nec non propter inclinationis aequalitatem. terra enim non solum in medio quiescit, sed ad medium quoque defertur, neque | etiam [*](f. 36v) motus eius causa inclinatio aequatur. haec autem Alexandri explicatio non videtur esse intellegibilis. ponimus enim terram non solum natura sua in medio quiescere, sed ad medium quoque deferri; quod si eiusmodi motus causa nee similitudo nee inclinationis aequalitas est, qua de causa ex hoc demonstrative colligitur, quod inclinationis aequalitas causa non est, ut terra in medio quiescat? nam videndi facultas, quamvis ambulationis causa non sit, videndi tamen causa est. ipse vero ait causam, propter quam existimavit terram ad medium cieri, esse etiam causam, quamobrem ipsa in medio quiescat; inquit enim, si similitudo et inclinationis [*](2 inclinationis codd.: similitudinis Al 7 propter hominem qui et scripsi: veluti homo, ipse enim omnes 31 inclinatio aequatur Al: commutatur codd.: exspectes erit inclinationis aequalitas; ad seq. cf. Averr. p. 158 G et reliqua 36 quod scripsi: tametsi codd. Al non Al: om. codd.)
Illud etiam absurdum est, quae tandem sit causa, cur in medio terra stet, quaerere et non quaerere, cur in extremo loco ignis locetur. si enim superior locus naturae ignis aptus non erit, convenit, ut disquiramus, qua nam necessitate cogatur, ut sursum ascendat. si enim illius naturae summus hie locus aptus est, non est ut aliam causam inquiramus. quid enim prohibet, si aliquod corporum, quocunque nomine, naturalem aliquem locum habeat, quin alterum corpus natura alium locum possideat? et hac de causa locus, qui | vere medius existit, terrae [*](f. 37v) naturae fuit accommodatus, nee necessitate indigebit, ut in medio remaneat. nee etiam ilia necessitas alia est atque ista similitudo, quae in capillo invenitur, qui, cum tenditur, non frangitur neque dirumpitur; etenim quod illi de capillo afferunt, cum consimilium partium sit, licet vehementer tendatur, eum non diruptum iri, iam vides hoc mendacium esse, ptraeterea iure quaerenda eis erit causa, ob quam ignis in summo loco omuino necessario maneat et quiescat, cum alioquin ipsi assignent causam, quamobrem terra omnino necessitate stet in medio, si autem quispiam occurrat inquiens ignem natura in medio consistere, is nullam huius sententiae causa necessitatem habebit; terra autem num in medio natura quiescat, id etiam isti fatentur. etenim non quia ipsi assignent causam, ob quam terra in medio natura quiescat, ideo inquiunt eam in medio natura quiescere (non est etenim rationi consonum, ut dicamus absque causa aliquid inveniri, vel quod natura absque causa aliquid sit), ponamusque eam in medio manere, quemadmodum re vera manet, sed quam ob causam id omnino fuit, cum veram quietis causam minime assignet? [*](2 ante ibique fort, lacuna 7 quiescat et (10) non susp. 27 non addidi, neque scripsi: ac codd.: quod Al exhibet, plane commenticium est 36 non omnes, sed delendum)