In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset, latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse poterit, cur terra maneat.
Atqui si terra plana esset, latitudinem quietis eius causam <non> esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt, aiunt enim, quod aer propter coarctationem non inveniens locum, quo pervenire possit, in proprio loco quiescens remanet, siquidem ob multitudinem non habet exitum. raultus porro est, quod a magnitudine terrae, quae magna et extensa est, coerceatur. ut autem terrae magnitudo multum protrahatur, hoc continget, etiam si terra globosa sit. consentaneum est igitur, ut ea, quam assignarunt, causa terrae competat, petat, etiam si rotunda sit. quid enim eos remoratur, quin praedictam terrae figuram fateantur ac <magnitudinem> eius causam esse statuant? in universum autem adversus eos, qui ita de motu terrae et quiete dicunt, ut ratione eius figurae potius, praeter naturae necessitatem, terram quiescere colligant, hunc in modum dicamus.
Quaestio de motu quieteque, cuius causa compulsionem extensionemque fieri super aerem et aquam statuerant, non de terra tantum, quae naturalis corporis pars quaedam existit, ponenda est, sed de motu et quiete omnium naturalium corporum in universum. [principio enim] constituendum | est, utrum sit eis natra motus ali- f. 35v quis et quies, an nullus? et utrum natura, an vi eis cou- [*](5 manet emeudavi: nec permittit terram per ipsum transire Al 12 multis supplevi 18 non addidi 27 magnitudinem addidi 32–37 locum difficilem non sine hunc in modum emendavi. Al plane perverse interpret. est: si a potentia vim inferente (motus enim et quies eodem modo dicuntur) efficiente videlicet, compulsionem extensionemque super a. e. a., id incipit, terrae ipsi convenire aimus, quae . . existit, sed motum et quietem omnium . . universum sustulerimus. 37 natura an vi corruptum)
Si igitur non natura, sed vi terra in medio quiesceret, sicuti physici nonnulli asseruerunt, violentus igitur eius motus ad hunc locum videretur. siquidem aiunt conversionis causa ipsam ad medium quasi pelli eoque ferri, cum ex iis, quae in aqua et aere fiunt, argumentum sumant; in his enim duobus propter conversionem gravia ad medium conversionis feruntur, cum ab iis, quae sunt graviora, pellantur. [itaque] etiam qui caelum ortum esse dicunt, conversionis causa terram ad medium venire confirmant. motus igitur terrae ad medium hanc assignant causam. cur autem in medio stabilis maneat, postquam ad eum locum devenit, caitsam exquirunt, aliique causam afferunt figurae eius latitudinem, alii vero aliam causam assignant, ut Empedocles, qui caeli motum, qui in orbem fertur, cum maioris sit celeritatis, tatis, rectum terrae motum (qui deorsum instituitur) cohibere dicit, terramque undique ad medium compellere. at si, inquit, nec conversio prohibet nec latitudo, sed suo, quo potest moveri, motu moveatur, quo tandem feretur? etenim ad medium non movebitur, ad illud siquidem impulsa iam pervenit; transitus autem ad medium cum vi <tantum> consistat, eius igitur quies et status in medio vi erit. quare convenit, ut motum aliquem a medio [*](2 Physicis] V 6 Libro] cap. 2 12 aera versus suspectum 15 aliud] exspectes ἀντικειμένη 17 nec motum fort, delendum)
Praeterea magis proprie adversus Empedoclem illud etiam dici potest.