In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Et quemadmodum in his, ita etiam in caelestibus corporibus haec conspiciuntur, atque eo magis, quo primo principio propiora extiterint. in hoc autem Aristoteles eo usque sermonem protelavit, quo usque ad terrae speculationem pervenerit.

Etenim prima causa optimum est ac sui ipsius causa existit, quamobrem nulla omnino actione indiget. actio autem semper in duobus ad minus cernitur, in eo nempe, cuius gratia aliquid agitur, et id ipsum, quod agitur gratia huius. ea. autem substantia, quae primae causae dignitate propinquior erit, unica actione optimum cousequitur, quae vero longe plurimum ab ea distat, pluribus, quae autem ultimo loco positae sunt, quoniam fieri non potest, ut banc perfectiouem consequantur, nee pluribus actionibus indigent, quare ea corpora, quae primae causae fiuitima sunt, paucis actionibus hanc perfectionem assequuntur, media pluribus, extrema autem, quoniam perfectionem adipisci non possunt, nec pluribus actionibus indigent.

Hic autem sermo unus existit et convenit, ut propositio praeillud [*](9 autem . . omnino non assequitur scripsi leni emendatione: partim . . vel habent vel Al 14 cum cucurrit et currendi gratia scripsi: tempore quo est et in gratiam eius quod fit codd. Al 16 plurimi om. codd. 20 cum scripsi: vel codd. Al 22 semperque — accedunt (23)] ita Al ex coniectura: codd. corrupti)

122
cedens subsequatur, dico, difficile est recte facere. Alexander [*](f. 33v) autem non sic eum iutellexit, sed ut sermonis principium illum accepit. quave si alter sermo per se extitisset nec ut pars unius sermonis sumeretur, igitur invicem contrarii extitissent. in primo namque sermone asserit ea, quae optimo propius accedunt, unica tantum actione suam perfectionera adipisci, et quae longius distant, quo longius ab eo distant, eo pluribus motibus indigere; in secundo vero sermone ait, ea, quae optimo propiora sunt, pluribus quidem actionibus optimum finem consequi, quemadmodum plautae. nonne igitur a germana hnius sermonis intellegentia deficit Alexander? omnino itaque consonum est, ut hunc in modum intellegatur, siquidem id convenit ei, quod in huius sermonis fine attulit. ait namque: ob eam causam terra omnino non movetur, quae autem prope sunt, paucis quidem motibus cientur, et reliqua, quae hic ab eo in medium afferuntur. hoc ex his perspicuum evadet; dicimus enim terram, quae corporum omnium ultimum existit, cum ad perfectionem pervenire non possit, omnino quidem non moveri, primum autem caelum uno motu id statim cousequitur, ilia vero, quae interiecta sunt, pluribus quidem motibus.

Deinde ad secundam quaestiouem dissolveudam progreditur. ea autem talis erat, cur primus orbis inhaerentes omnes stellas moveat, unusquisque vero ceterorum orbium non moveat multas stellas, sed plures orbes unam tantum vagantium stellarum moveant? haec autem dubitatio duplici ratioue dissolvitur, quarum altera hinc potissimum elicitur, quoniam videlicet primi orbis vitae principium, poteutia eiusque couversio ceterorum orbium vitae principiis, quae orbium animae sunt, multo antecellunt. rationi etiam cousonum accidere videtur, ut vita ac poteutia illius orbis ceteris paestantiores existant, cum ille, quatenus unus est, divina corpora, veluti steilas, moveat, plures vero orbes [unicam tantum cieant stellam; uuamquamque enim vagantium stellarum plures orbes movent.] ex iis igitur, quae posita sunt, credibile fit primum orbem vita ae potentia multo reliquis praestare. insuper ex hac etiam ostensione fatentur rationem, propter quam primus orbis plures stellas moveat, nec non etiam unica stella pluribus his motibus moveatur, couseutaneam esse; nec erat aliqua species illius demonstrationis, quae διάλληλος appellatur, quando videlicet ignotum per ignotum demonstratur. sermo [*](1 difficile] 292a28; cf. Averr. 141 M et Simpl. 485,8. rede facere enoendavi: ut tanquam primi sermonis pars subsequatur, siquidem aegre admodum praecedere potest AI male 9 plantae] conicio homo 18 id—sunt (19) Al duce Arist.: codd. 24 moveant scripsi: moveat codd. Al 32 unicam — movent (33) om. codd.)

123
enim, in quo dicebatur primum orbem plures stellas movere ac f. 33v ceterorum orbium pluribus vagantium stellarum unamquanque cieri, locus est, quem ipsi fatentur. hoc autem omnino contingit, quoniam primi orbis vitae principium multo ceteris autecellit.

Quod autem rationi consonum sit, ut ita res se habeat, hinc profecto osteuditur, nempe cum dicitur primum orbem plura divina corpora movere, nec non plures orbes unam vagantium Ι stellarum ciere. hac igitur de causa unus orbis [*](f. 34r) plura astra movebit ac plures orbes unam stellam ciebunt. et praeterea, quoniam sphaerae, quibus vatantes stellae infixae sunt, multa movent corpora, siquidem eiusmodi sphaerae a multis sphaeris continenetur, qua de causa motus eius, quod movetur, non est ita seusui conspicuus; siquidem sphaerae mediae in causa sunt, ut motus, qui ab unaquaque earum extenditur, ad vagantem stellam in citimum orbem perveniat. unaquaeque enim sphaera, quae eas continet, proprium hahet motum; inveniturque in omnibus vagantium motibus communis quasi operatio, quae caelestis est, supra motus harum sphaerarum, quae quidem non permittit, ut motus unius cuiusque sphaerae, quae reliquis mediantibus vagantium multitudinem continet, semper illis subiaceat, sed ipsa per se huic sufficit; ipsa enim finiti motoris vim adipiscitur. hic est litterae intellectus. in hoc autem non videtur Alexander recte sensisse, siquidem ficta quaedam, aliunde adsumpta, suae explicationi adiecit.

Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.

Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt; Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant, terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo, quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae [*](18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . . adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al 24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν)

124
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, [*](f. 34r) quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant, ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam in medio collocatam esse oportere, si quis fidem ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?) quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.