In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso fine distant.

Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur.

Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis, vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animautibus facile intellegere poterant unum et idem non esse, medium enim magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur, est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile, aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare.

Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum, ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi medium vere principium est et praestabile necnon ad omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur, finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, termiuato, siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino [*](1.2 causas — videntur om. codd. per homoioteleuton 30 consonum — ut] fort. emendandum videndum est, quid)

125
gantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum [*](f. 34r) sententiam satis percepit; Ι eam namque in suo sermone non [*](f. 34v) retulit.

Numquid autem terra quiescat an moveatur, non eadem philosophorum omnium sententia est; sed qui eam in media mundi sede locatam esse negaverunt, circum medium volvi eam asserunt — et ii sane Pythagorei — neque hanc solam, sed eam etiam, quae ei adversa est ἀντίχθονα). nonnullis autem Ε; corpora circa medium ferri posse videntur, quae nobis terrae obiectu oblitescunt, non aliter ac si ipsa post banc inveniantur; eam enim proportionem ad terrain habent, quam fere ilia babere dicuntur, quae post eam inveniuntur. hinc plures lunae defectiones dicunt existere. non enim sola terra solis lumen intercipit, sed eiusmodi etiam corpora, quae post terram inveniuntur; non enim impossibile est, ut in centro quoque haec corpora sint, quae omnia solis lumen intercipiant. quamvis enim ipse fateatur in huius totius centro terram inveniri, attamen illud quoque perspicuum est eius etiam corpus, quod est prope superficiem, qua quiescimus, solis quoque lumen intercipere, etiam si a centro distet; et hoc quidem, si rotunditas ipsa de ea praedicetur, si ipsa undequaque a centro egrediatur, idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur, quatenus extra centrum egreditur, tota tamen <terra> lumen sic etiam et reliqua corpora, quamvis a centro distent, lumen intercipiunt.

Sunt qui eam, cum in medio sita sit, circum verticem eius volvi et onoveri asserunt, quemadmodum in Timaeo scriptum est, terram nempe circum huius universi verticem semper volvi. dixit autem volvi, non mooeri, siquidem consentaneum non est, ut per hoc, quod dixit, terram volvi, eam moveri intellegatur; sic enim asserit, quoniam ipsa super verticem ac circum ipsum devolvitur, et ita aliis quoque de rebus solitus est pro- nuntiare.

Hinc autem ad eos sermones explicandos sese Aristoteles convertit, qui de terrae figura dicuntur. similiter, inquit, etiam hac de re philosophi diversantur. aliis enim rotunda videtur esse, aliis autem lata ac tympani speciem repraesentare. faciunt autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen [*](9 plura addidi 19 quiescimus scripsi: quiescit codd. Al 20 et hoc —intercipiet (23)] emendatis emendandis sic interpretatus sum; Al vertit: siquidem universam eius rotunditatem oslendet, si ipsa . . egrediatur, idque similiter si non ostendet rotunditatem eius, quatenus . . egreditur, sed omnia lumen interciperent; cf. textum 293b27 ὁμοίως 32 aliis de rebus] fort. alibi)

126
eius rectum, non autem totundum apparet, perinde ac [*](f. 34v) lunae forma in principio mensis, et quemadmodum in solis defectu contingit, quem eclipsin nominant; siquidem oporteret, ut aliqua solis portio, dum a terra oritur occiditque, ad lunae similitudinem in principio mensis, appareret, si terra rotunda extitisset. deinde dixit eos ita pronuntiasse, quoniam solis intervallum non reputant nec etiara intellegunt circulos maiores, quando minores intersecant, videri non aliter, ac si linea recta eos intersecarent; sectio enim <sphaerica> maiorum circulorum recta apparet. cum ita res se habeat, sol ob eius distantiam ut parvus circulus nobis apparet — hoc autem non re ipsa, sed secundum visum et imaginationem potius contingit, alioquin magnus sane est — terra autem magnum admodum circulum non describit, ita tamen apparet. quare si procul admodum a sole non essemus, qui nostro sensui parvus offertur, videretur a terrae circulo in orbem secari.