In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur, nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus, et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam [*](12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti)

119
probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc [*](f. 32v) utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam.

Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur, et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit, et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.

Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis, hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae <sphaerae> , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur, cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum proportionem moveri debere.

Secundum est, ut investigemus, quanam ratione in primo globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque ratiouem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit.

Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt, quare (inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est; quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque locorum iutervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur, ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione moveamur, neque incongruum nee admirabile quoque erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.

Nos enim in universum de eis ut de corporibus et rebus, quae animo prorsus vacant, dubitamus; modo vero ratione qiiadam fruuntur, immo animata sunt; quod si ita est, mirum hoc certe nullo modo erit, ut ita se habeant, quemadmodum sunt.

Videtur enim in universum ei naturae, quae praestantissima est, perfectio ac bonum cum quiete ac sine actione et labore convenire, ei vero, quae huic proxima est, quamvis haec duo absque [*](26 inquil] 292a 14 et — est (27)] ita Al male: fort. vertendum est: et intellegentia rerum singularum ceterarum praestantior requiritur. 33 sunt et inveniantur scripsi: est et inveniatur codd. Al 34 corporibus et] ita Al.: om. oodd. 35 modo vero supplevi animata] inanimata codd. Al. 37 habeant et sunt] habeat et est codd. Al)

120
voluntaria actione non conveniant, unatamen tantum actione inveniri, [*](f. 33r) iis autem, quae longissimae absunt, ut opponerentur ceteris, pluribus; quae autem inter haec duo medium tenent, secundum proportionem se habeut. id quod iu humanis quoque corporibus animadverti licet, salubria euim corpora sine labore secunda valetudine perfruuntur, quae vero respectu sanitatis parum receduut, modico quidem labore sauitatem ipsam recuperant. et reliqua, quae hic afferuntur, manifesta existunt. caelestia igitur corpora eodem iure se habent. prima enim causa cum praestantissimo ordine bonum possideat, si omnino dici possit ipsam bonum habere, sed cum praestantiore ordine inveniatur, pulchritudinem igitur habere dicitur <sine ullo Ε;. atqui inhaerentium stellarum multitudo, quoniam ei proxima existit, proxima (inquam) non positione, sed potestate et vita, unico motu pulchritudinem habet; quae autem longissime absunt, pluribus; at quae inter haec medium occupant, pluribus quidem motibus, pro distantiae ratioue. deinde alium sennonem inducit: aut multa aut saepe recte efficere difficilius est quam pauca aut paucioribus rationibus. rursus, cum duo vel plura alterius nobilioris causa adipiscenda sunt, tum quod pluribus acquiritur, difficilius est, quod vero paucioribus, facilius. quare, cum ita se res habeat, consentaneum videtur, ut quod multa recte effecturum est, quibus sustinetur, maiorem mensuram requirat quam id, quod in se sustinetur. consonum est autem, ut maiorem mensuram requirat ex eo, quod illorum causa adeptio eius difficilior est. quare actio astrorum adinvicem talis existimanda erit, [qualis hominis est.] etenim hominis plures sunt actiones; multa enim [bona] cousequi potest; et eorum gratia, quoniam nempe multa sunt, quae quidem ad unam entelecheiam conducunt, dico nobilissimam eius perfectionem, quare multa operatur, necnon etiain alterius causa, ob perfectionem scilicet, atqui plures ac similes actiones, quae perfectionem praecedunt, ei auxilio sunt, ut dictam perfectionem assequatur, quae aegre habetur, quoniam pluribus rationibus acquiritur. cetera vero animantia pauciores quam homines actiones habent. quamobrem terminata quadam meusura distat, quod bonum est, cum orbata siut, ut, quod optimum est, assequi possint — etenim difficile est, ut acquiratur, quod pluribus rationibus acquiritur — quare ad id, quod bonum est, non accedunt, quo perfectio et summa acquiritur. in plautis autem [*](5 sine labore emendavi: modico labore codd.: brevi ambulatione Al 9 —motu (12) sic etuendavi: praestantissimum bonum possideat, consentaneum videretur, ut obsolute pulchr. habere diceretur: sed quoniam . . ordine pulchritudinem admittunt . . dicuntur Al 15. 16 pluribus quidem motibus Al: permultis mot. codd.: suspectum 16 deinde] quamobrem codd. Al. fort. deest aliquid. 26 qualis hominis est om. codd.)
121
exiguae actiones inveniuntur, quibus ad exiguam mensuram [*](f. 33r) ducuntur, ac eo magis, si una tautum actio in eis inveniatur. quod autem homo assequitur, (exempli gratia) unum est, quod optimum existit quodque a ceteris omnibus acquiri non potest; neque etiara a solo homine, sed pluribus aliis etiam cum eo requisitis. igitur optimum quoque unum est, quemadmodum retulimus, reliqua vero [omnia] ad id auxilium praestant, ac eorum quidem hoc optimo participat (hoc autem dictum | a nobis ac positum [*](f. 33v) est), illud autem, quod optimum est, omnino non assequitur, sed ad illud prope per pauca accedit, aliud vero fieri non potest, ut illud adipiscatur, sed satis ei est, si ad ultimum prope accedat. idque exemplo magis illustrat. ut si valetudo finis [ponatur], aliquis valet semper, aliquis atteuuatione, alter cum cucurrit, quidam dum aliud aliquid operabitur currendi gratia, quod sanitati antecedit, quamobremmotus, qui finem praecedunt, plurimi sunt; alter autem longe plurimum abest ac fieri non potest, ut sanitatem [assequatur], sed cum atteuuatione tantum relinquitur raaioremque gracilitatem adipiscitur. non itaque sanitatem, sed horum duorum alterum intendit, maciem quidem attenuationemve, ut mortem evadat, cum simile quippiam operetur. etenim optimus finis eius quidem perfectio est, ceterorum vero illorum sanitas, semperque ii meliore sunt condicione, qui propius ad illud optimum aceedunt.