In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Praeterea neque motu volutationis stellae moventur, hoc siquidem erat ultimum membrum partium divisionis superius allatae, assumitque volutationis motum ex eorum numero esse, qui rotundis corporibus accommodantur, quatenus eiusmodi sunt; etenim corpora minime recta in superjicie terrae revolvi dicuntur. at volutationis motu astia non moveri hinc perspicuum evadit, quoniam nempe forma, quae fades lunae vocatur, una eademque semper apparet; qui igitur fieri posset, ut una eademque semper appareret, si volutationis motu moveretur? sed dicendum nobis est, si lunae fades similitudo quaedam esset, sicut in speculo, puta terrae vel alius corporis, qui hoc admitteret, eandem similitudinem videret, licet luna semper volutationis motu mover etur. at quis hoc dicet?

Quare, si stellae nioverentur, cousonum esset, ut proprio motu movereutur; cum autem proprius motus sit volutatio vel conversio, nee uno vel altero horum duorum moveantur, perspicuum est igitur nullo modo cieri. tametsi posteriores mathematicae disciplinae professores nonnulli, veluti Eudoxus (?) nec non etiam Ptolomaeus, qui inhaerentium stellarum coniunctiones assecuti sunt, eas ante versus centum annorum curriculo unum gradum conficere pronuntiaverint. sed convenit, ut eiusmodi sermones modo relinquamus ac idem quaesitum alia quoque ratione comprobemus. si proprio ac peculiari motu astra moverentur, dissentaneum videretur, nullum eis conveniens | instrumentum dedisse naturam; nihil enim [*](f. 32r) otiosum natura facit, nee mancum quippiam vel supervacaneum operatur, et minime in supernis rebus, etenim rationabile non est, ut natura curaverit de ceteris animantibus, ut ea omnia habeant, quae illis condecentia videntur, corpora vero caelestia tanto praestantiora atque excellentiora neglexerit. sed, inquit, 003E; haec corpora omnibus instrumentis, puta corde et intestinis, privasse videtur, [quasi] consulto, ne aliquid praestantius operarentur et quam longissime ab illis, quae instrumenta ad motum apta habeut, sevocasse. hac itaque de causa et ipsum caelum [*](2 inhaerentes] cf. Simpl. p, 454, 15 et Averr. p. 131 B. 4 — ipse emendavi: quae illis adiungitur, quam tamen ab ipso sole minime adipiscuntur Al 8 post membrum repetunt codd. Al —videtur (p. 114, –40) 18 —dicet scripsi ex coniectura; ad p. 457, 15 23 Eudoxus] ita codd.: Hipparchus Al, procul dubio ex coniectura; cf. Simpl. p. 462, 15. 34 inquit scripsi, fort, locus sanus non est. Al plane perverse vertit: ut cum omnium caelestium corporum instrumenta quodammodo in cor et intestina nalura redegisset etc.)

116
rotundum, consonum est, et unumquodque astrum videri. [*](f. 32r) nam cum ad eum motum, qui in eundem locum vertitur, nulla figura sphaera aptior sit ac eius motus celerior existat, nee non consentaneum sit, ut in caelo huhismodi motus inveniatur, natura sagax sphaericam figuram illi dedit. haec enim figura velocissimo motui accommodatissima est, siquidem caelestes figuras amplectitur, quemadmodum superius explicatum fuit; pariterque undequaque aequabilis est, nihil habens, quod eius motum intercidere ac remorari possit, ut ea figura, quae rectis lineis concluditur. atque hoc potissimum nomine caelum ipsum rotunda tiguva praeditum esse natura voluit; astra vero, quoniam motu quodam proprio secundum naturam in anterius non moventur (haec enim figura huic motui minime convenit, cum nihil sit, quod ponderosorum corporum instar in ea emineat, veluti pedes in progressibilibus animalibus atque alae in volatilibus). itaque maxime conseutaneum fuit, ut eiusmodi figuram et caelum et stellae asseciuerentur; hoc enim modo eo motu, qui in se fertur (?), cientur couvertunturque stellae nee non etiam quiescunt, caelumque eodem in loco movetur. eadem vero ratione, qua dixit, totum caelum non esse in loco, hic inquit: eundem oceupat locum.

Alexander hoc in loco de orbe in universum deque singulo quoque orbe credidit Aristotelem disseruisse. et tametsi ita res se haberet, quemadmodum Alexander opinatur, tamen qui hoc de orbe universe sigillatimque disserit rationemque deducit, non convenit, ut de quodam orbe non dicat; quod enim absoluto nomine de animalibus tamquam animalibus dicitur, convenit et aequum est, ut de quodam animali dicatur. praeterea nou erit eius sermo de orbe in universum, sed de caelesti orbe deque orbe mundi. atqui hinc Aristoteles regreditur, ut Pythagoreorum seuteutiam eo usque prosequeretur, quo usque sermonem de motibus stellarum tanquavi consentaneum inveniremus. hinc etiam huius sententiae veritas perspici licet, astra uempe tantum moveri, cjuia affixa alligataque sint; quasi ipse Aristoteles convertendo sermonem denuo affirmare velit ipsa in universum non moveri, neque veluti animata neque etiam vi, sed secundum naturam. dixit; non veluti animata, quatenus moventur, non quod astra inanimata sunt, at ipse sermonem quasi convertendo ait: si proprio motu moverentur, omnino conseutaneum asset ex motibus eorum sonum effici, et ob hanc, causam Pythagorei ita statuerunt, quatenus videlicet existimarunt motu proprio astra moveri. deinde dicit, perspicuum est autem nullum confici [*](7 superius] II, cap. 4 9 ea — concluditur Al: codd. mutilati 16 — fertur om. codd. 17 stellae Al: om. codd. 18 dixit] Phys. IV,5 et in hoc libro I,9; ad rem of. Simpl. p. 459, 26 et 460,4. 21. 23 verba deque singulo quoque orbe et sigillatimque suspecta mihi videntur 24 non scripsi 33 neque veluti animata] Arist. p. 291 a 23)

117
sonum, quandoquidem consentaneum foret, si sonus aliquis con- [*](f. 32r) ficeretur, fieri secundum adiunctionem magnitudinis huius, siquidem ob velocissimum motum edevetur, veluti quod in solis lunaeque motu, quae magna duo corpora existunt, invenitur, et quemadmodum in stellis, quae tanta sunt magnitudine et multitudine, invenitur; tanti soni vero impetu corpus scinderetur. soni enim, qui multo minores sunt, idem etiam efficiunt, quemadmodum touitrua. hoc autem non contingit, non propter consuetudinem, quia nempe a primo ortu hoc sonitu aures nostrae opplentur, quemadmodum isti pronuutiant, sed quia <sonus> nec nee a principio existit. enim nihil interesse videtur, quin sonus a nobis percipiatur, quemadmodum aurifices, tametsi mallei strepitui sint assueti, non ideo prohibentur, quin sonum percipiant. huic autem aliam rationem addidit Alexander; ait enim: si ex stellarum motu sonus conficeretur, sonum ceterorum corporum, quae stellis minora sunt, nullo raodo perciperemus, siquidem maiores soni minores semper corrumpunt. hic sermo vero per se alia propria eget indagatione; etenim quid ipse ait, si sonus stellarum motus ad id, quod ante est, nullo modo pervenit, et hoc, quia ipsum spatium non ita facile scinditur neque sonus ex quocunque ad quemcunque locum pervenit? stellae vero num ipsae moveantur | ex eo, quod affixae [*](f. 32v) sunt, hoc in sermone nullam rationem adducit; sique minus, quid nobis opponihir dicentibiis, licet stellae ex se moveantur, ob aliam tamen rationem earum motu sonum non confici? ipse vero omnino hac tantum ratione sonum non confici confendit, quoniam nempe stellae infixae sunt, et hoc, quia neque sic etiam earum partium sonus explicatur, quae in flumine vehuntur. potest autem aliquis dicere, quod neque etiam partes animalium, quae per aera volitant, sonum edunt, nee insuper eo tempore, quo velocissimo motu feruntur. non igitur quia infixae ac rei motae alligatae sint, ideo sonum non confici unt, sed vel sonum edunt, qui auditum nostrum fugit, vel sonum non conficiunt, sed id etiam non contingit, quia omnino infixae et alligatae sint, cum alia quoque relinquatur ratio, quamobrem corpora sonum non edunt, tametsi etiam infixae alligataeque non sint. et inquit, hoc autem natura illis condonavit, ut scilicet stellae ex se minime moveantur, sed postquam orbibus suis alligatae fuerint; quaudoquidem de illis sollicita fuit natura, ut id praecaveret, quod futurum esset, si quando minime alligatae mo- [*](10 sonus— exislit emendavi: nee a pr. assueti sumus codd. 14 Alexander] cf. Simpl. p. 465, 21 19 quia idem spatium] laudatur in Averr. commentario p. 134 F et in eiusdem paraphr. p. 304 E. ad seq. cf. ibid. p. 136 A et 304 G 26 sic et sq. locus corruptus; cf. Arist. p. 291 a 11, 12 29 sonum edunt scripsi: quae non moventur codd. Al; fort. legendum: qui non movetur 35 inquil] p. 291a24)
118
verentur. etenim nihil custodiretur et conservaretur eorum, quae. [*](f. 32v) hic sunt, quemadmodum nunc custoditur conservaturque. hic autem nexus et positio ponitur, quatenus custodiam ac praeservationem eorum, quae hic sunt, ex alligatione stellarum pendere ac fieri ipse animadvertit.

Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduutur, peteuda erit. ii namque asseruut ex caelestihus sphaeris non- nullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt, nonnullas vero tardioies, eas videlicet, quae magis a terra distant, tarditas autem et eeleritas earum pro distantiae ratione necessario sunt, quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse, quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores existere. et tempera quoque pro ratione haec insequuntur. quo Ε; enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur, distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae) ratione.

Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur, nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus, et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam [*](12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti)

119
probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc [*](f. 32v) utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam.