In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Quod tertio loco de astris quaerebat, motus eorum erant, de quibus nunc pertractare intendit. hic autem de stellis in universum, errantibus videlicet inerrautibusque Aristoteles pertractat ac demonstrationes in medium affert, quae inerrantibus stellis accommo- dautur atque ut plurimum errantibus quoque conveniunt. mihi autem videtur vel eo potissimum uomiue Aristotelem de fixis\ sermonem instifuisse, quoniam nempe bac ratione facilius proprium sermonem stabilivit, eademque est inerrautium atque errantium stellarum ratio, ineipiamus autem, quid sibi velint ea, quae vidcntur, cum dicit: quoniam et stellas moveri loco et totum caelum videtur. intellegit autem per totum caelum orbem praestantissimum, qui 003E; exist imatur ; sensu enim nou videtur, sed imagiuationem invenitur, cum vagantes stellae in anterius ferantur in comparationem ad eas, quae minime moventur; sed erit illis <simul> opposita conversio ab ortu in occasum. quare cum ac primum caelum moveri manifestum sit, necesse est vel quiescentibus utrisque banc mutatiouem fieri, vel cum moventur, vel cum unum quiescit et alterum movetur.

Primum quidem buius divisionis membrum, nempe utraque quiescere, nulla alia ratione esse posset, nisi quia terra non quiesceret ; at terra quiescit, quemadmodum suo loco declarabitur, utraque igitur quiescere non possunt. secundum vero divisionis mem- brum, utraque videlicet moveri, neque etiam esse potest, reliquum est igitur, ut tertium membrum verum existat. at quo iure utraque non moventur? audi (quaeso), qua id eveniat Ι ratione. [*](f. 31r) [*](caelum] caelo codd.; locus corruptus 2 et sq. pluralis numerus in verbis intellexere, orum, ipsi aiunt suspectiis mihi videtur 8 ipsi] Simpl. p. 440,6 et sq. 11 lumen] ine dubio ante lumen lacuna existit 12 de Sensu] cap. 3 (?) 13 de Anima] II cap. 7 5 existimatur et sq.] cf. Averr. p. 127G 34 declarabitur scripsi, cf. cap. 14: de- laratum fuit codd. Al.)

112
uuaquaeque enim inerrantium stellarum in una eademque primi [*](f. 31r) caeli parte uec non in uno et eodem loco conspicitur. cuius veritas hinc elici potest. Saturnus siquidem vel quaevis alia ex errantibus stellis ab ortu ad occasum ad primi caeli motum movetur, siquidem inerrantes stellae, quae ei propioves suut, iuxta euudem ordinem eaudem illi affinitatem servant, quemadmodum errantes, nec sensationis [atque aspectus] ordine in proprio eius motu ante eum declinant, tametsi motu ad occasum una cum fixarum ovbe et ipsae moveautur. perspicuum itacpie est inhaerentes quoque una cum primo caelo in uuum locum moveri. disquiraraus autem. num utiaque moveantur, videlicet inerrantes stellae ac primum caelum, et centra inerrantium stellarum num eadem loca oceupent nee mutent eorum loca. si utraque moveantur, hoc est primum caelum et inerrantes stellae, colligitur celeritatem stellarum et orbis primi caeli (in quo inerrantium stellarum unaquaeque consistit) unius et eiusdem ordinis et gradus esse, quandoquidem simul convertuutur. hoc autem (inquit) consentaueum nou est; coutingit enim, ut eodem tempore simul stellae circulos lustrent, quos secundum imaginationem describunt, et circulus primi caeli, in quo stellae iuveuiuntur, sue motu latus sit. atqui in ipsis signis, quae inveniuntur, diversae stellarum velocitates existunt, e. g. velocitas stellarum circuli aequinoctialis et earum, quae in circulo tropico sunt, eandem vero rationem liahet magnitudo circuli aequinoctialis et illa tropici. ergo concluditur unam atque eandem rationem esse earum inter se, iuxtaque comparationem hanc stellae omnes earumque spbaerae ac magnitudines illarum imaginantur consideranturque. quod vero celeritas motuum sphaerarum iuxta earum magnitudinem sit, non modo absurdum non est, verum etiam necessarium existit, cum spbaerae omnes simul moveantur regredianturque, et quo quaeque maior sit, eo velocius semper moveatur. quod autem stellarum velocitas magnitudini orbium inter se proportione respondeat, boc plane nulla ratione cousentaneura est. etenim si stellae, quouiam in maiore orbe suut, velocioris motus sunt, hinc sequitur, ut earum motus ab orbe proficiscatur; etenim ea de causa earum motus velocior est, quoniam in circulo feruntur maiore. et si astra, quae in maiore sunt circulo, transferri in minorem, et quae in minore, in maiorem transferri mente concipiamus, motus eorum commutabuntur, cum hoc pacto eorum motus se habeant, quoniam instar duorum circulorum sunt, [*](2 cuius — stellis (4) om. codd. per homoioteleuton 7 errantes et sqq.] illae err. . . declinat (8) . . moveatur (9) codd. fort, legendum illa errans quoque sensationis ordine . . non declinat . . ipsa moveatur 14 stellarum scripsi: motus codd. Al 30 et quo quaeque maior sit, eo velocius scripsi: quaeque velocior est, semper codd. Al)
113
hincque omnino fit, ut suos proprios motus minime habeant. si [*](f. 31r) vero necessario non contingat astra quaedam velocius, quaedam tardius movevi, quoniam in maiore vel minore circulo sunt, sed casu id eveniat, ut stellae, quae in maiore circulo sunt, velociore motu ferantur, ne sic quidem erit consentaneum, ut in toto caelo simul casu et orbis maior sit et celerior motus stellarum, quae haerent in eo. nam ut in uno aut duobus circulis id casu vel fortuna eveniat, impossibile non est; at cum in omnibus inveniatur, fieri non potest, ut casu vel fortuna contingat; etenim figmento simile est. rursus alia ratione probari potest, si omne naturale corpus a casu vel fortuna proficisci falsum existit, nec in caelesti corpore, ut res tulerit, vel casu aliquid esse potest, non igitur quod in onmibus sphaerae partibus est, potest a casu vel fortuna proficisci. reliquum est igitur, ut tertium divisionis membrum verum existat, nempe in quo dicitur alterum duorum quiescere, alterum moveri. quod rursus in duo alia membra partitur; aut enim orbes quiescunt et stellae moventur, aut opposito modo res se habet. quare si sphaerae quidem quiescant, stellae vero moveantur, iidem incongrui sermones peraeque deducerentur. etenim si stellae in universum aequalibus temporibus moverentur regrederenturque, sic fiet, ut stellae, quae extra sunt, quo [magis] erunt ad latus extra positum atque a polo remotiores extiterint, eo velocius moveantur, omnesque stellarum celeritates ex orbium maguitudine ponderentur. atque baec eadem incoramoda convenit ex lioc necessario deduci fateamur.

Quoniam ergo uec utraque moveri consentaneum est, nee utraque quiescere, neque cum alterum movetur et alterum quiescit, astrum id, quod movetur, esse potest, relinquitur orbes moveri et astra quiescere atque orbibus suis affixa alligataque converti. etenim si affixa ordinataque moveantur, consentaneum est, ut in maiore circulo maior velocitas appareat — ipsi enim circa idem centrum volvuntur — atque in universum maioris corporis maior erit motus; quare consonum est, ut iis corporibus id quoque conveniat, quae iu orbem moventur. quod autem maiori circulo maior insit motus velocitas, | ad buius dicti veritatem ostendendam [*](f. 31v) ipse assumit unam orbis portionem; longitudo enim in magnitudine apparentior est. explicatius autem id plane ostendit, dum inquit: <maior> enim enim est eorum, quae auferuntur ab ex> centra, maioris circuit portio. convenit enim, ut per hoc in loco, polus tantum intellegatur, siquidem huius sermonis intellectus hic es!: nempe inter portiones oppositas, quae in [*](331 ipsi . . volvuntur (32) scripsi: ipse . . dtvolvitur codd. Al 38 maior emendavi ; iis, quae ex supplevi: rnagnitudines, quae a centra ducuntur, maioris orbis esse Al)

114
circulis circa polos designatis inveniuntur, maioris orbis maiorem [*](f. 31v) portionem esse, itaque rationi cousonum est, ut orbes, qui moventur, aequalibus temporibus revertantur, cum motus orbium, qui sunt maiores, velociores quoque existaut. deincle contingit, quoniam ipsae non morantur, ut nee scindant nec separent orbis partes, idque coutingere potuisset, si motus velocitate aequalis extitisset; stellae enim, quae in circulis maioribus feruntur, morarentur retardarenturque, quoniam maius spatium designant. et hinc optimam rationem desumpsit Alexander, ut haec de inhaerentibus stellis dicantur; vagae enim nec scindere neque etiam dividere dicuntur, quoniam continuae non sunt, haec autem de fixis stellis et earum spbaeris asserimus.

Aristoteles autem idem alia ratione aggreditur, quae est eiusmodi.

Quoniam rotunda sunt sidera, quemadmodum et alii dicunt et ex nostro sermone elucescit, qui quidem quintum corpus poni iubet, ac eius corporis, quod rotundum est, duo per se motus sunt, volutatio et conversio, perspicuum est igitur, si astra moventur, horum altero ciebuntur; at neutro eorum ciebuntur, ut demonstrabitur : igitur stellae non vertuntur. hoc autem manifeste apparet ex sequentibus. conversio enim eodem in loco super idem centrum et eundem axem perficitur; stellae autem non videntur moveri eodem in loco, quod et omnes asserunt, et ratione quoque modo comprobatur. etenim eodem modo consentaneum est, ut omnes se habeant, quo una earum invenitur; at sol, qui, cum oriatur occidatque, potissimum concerti putatur, conversionem tamen non habet; et ratio a maiore desumitur. qua igitur ratione fieri poterit, ut solem sese convertentem videamus, cum versus finitoris latus extiterit? cum videamus dici affectionem hanc iuxta hanc similitudinem inveniri, id profecto propter aspectum nostrum contingit. aspectus enim cum longe intenditur, vacillat et quodammodo vertitur; ipse vero affectionem opinatam soli inesse existimat. quod fortasse causa est, cur stellae inbaerentes micare videantur. inerrantes autem inhaerentes dicuntur, non quod vagae etiam orbibus suis non inhaereant, sed inhaerentes ac fixae hoc in loco dicuntur, quoniam primo caelo inhaerent. Ad errantes enim visus noster firmus et cum vigore pervenit, sed ad manentes e longinquo pertingit; quare tremor, qui ipsi contingit, steliarum esse putatur. nihil enim interest, quantum ad hoc, quod <aliquid> videatur videatur moveri, an id, quod videtur, quemadmodum de iis hominibus dicimus, [*](1 circulis scripsi: portionibus codd. polos] exspectes polum 9 Alexander] cf. Simplic. p. 451, 9 10 scindi codd. 11 fixis scripsi: vagantibus codd. Al 16 — iubet (17) codd.: ea ex quinto corpore gignimus Al duce Arist. 40 dicimus] conicio videmus)

115
qui in orbem feruntur ac saltandi ludo utuntur, siquidem illis [*](f. 31v) parietes circumvolvi videntur. quamobrem igitur inhaerentes converti non conspiciuntur? et dicamus: hoc forte alia ex proprietate erit, quam illae habent, minime vero sol ipse, atque in universum consentaneum est, ut eiusmodi sermones eo modo intellegantur, quemadmodum ii, qui ab accidentibus desumuntur.