In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur, et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit, et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.

Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis, hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae <sphaerae> , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur, cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum proportionem moveri debere.

Secundum est, ut investigemus, quanam ratione in primo globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque ratiouem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit.

Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt, quare (inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est; quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque locorum iutervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur, ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione moveamur, neque incongruum nee admirabile quoque erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.

Nos enim in universum de eis ut de corporibus et rebus, quae animo prorsus vacant, dubitamus; modo vero ratione qiiadam fruuntur, immo animata sunt; quod si ita est, mirum hoc certe nullo modo erit, ut ita se habeant, quemadmodum sunt.