In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Caeli autem volubilitati nullum contrariari motum, hunc in modum osteiidi potest, si ea illi motio miuime adversatur, quae ceteris motionibus aptior et dignior esset, quae illi contrariaretur, multo igitur minus ea, cui minime convenit, ut illi opponatur, dictae motioni coutraria extiterit, at rectae lineae motus, qui ceteris motionibus aptior cnm sit, maxime conversioni contrarius esse deberet, tamen ei nou contrariatur, igitur rationi quoque consonum erit, ut nullus alius motus non rectus conversioni contrarius existat. hunc vero motum contrarium non esse hac ratione declarari potest, concavum convexumque si unum alteri conferatur, duo sibi invicem opposita aestimabuntur; at si veluti res una, nempe ut rotunda linea, statuantur, concavitas convexioque veluti duo relativa erunt, quae ad earn referuntur, aestimabiturque rotundum recto contrariari. [quare] si motus aliquis invenitur conversioni contrarius, eum esse rectum convenit. verum conversio motui recto non coutrariatur, siquidem rectus motus suis partibus, hoc est positione, coutrariatur; motus enim sursum motui deorsum contrarius est; inter rectum autem rotundumque motum, si ad loca respexerimus, contrarietas inveniri non poterit. pyaeferm quoniam contrarietas, quae est in motu recto, in partium eius essentia reperitur, siquidem motus sursum motui deorsum coutrariatur, fieri non potest, ut inter eum conversionemque alia contrarietas deprehendatur, siquidem contrarietas cadit in eum ob locorum contrarietatem, sursum nempe ac deorsum, unum autem uni contrarium est.
Consonum igitur est, ut quod antea ostendimus, nempe quod nullum invenitur contrarium corpori, quod in orbem convertitur, ab hoc sermone depeiideat eique aunectatur, hoc est, conversioni nullum contrarium motum inveniri. ea namque ratione, qua motus non [*](35 locorum contrarietatem et nempe om. codd.)
Cum autem dixerit, huius | veritatem certitudinemque ex rebus stabiliri posse, nempe non esse aliquem motum conversioni contrarium, ad aliam rationem trausiiit, quae est eiusmodi.