In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Si quis existimet eandem(??)esse ratiouem in recto etc. nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB, non erit eadem ratio, ut quemadmodum motus, qui est ab A ad B super recta linea AB, opponitur motui, qui fit ex B ad A super eadem recta linea, ita quoque et ille motus, qui fit ex A ad B super curva linea AB, illi motui coutrarius sit, qui fit ex A B per lineam hac superiorem, siquidem uni unum coutrariatur; et quouiam motus rectus, qui fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi possunt a puncto A ad punctum Β, unde sequeretur, quod illi motui, qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus coutrarii existerent, ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur.
In dimidiato quoque circulo eadem ratio est etc. etenim etsi non describamus curvam lineam in universum indefinitamque a C ad D productam, sed unam tantum curvam lineam, hoc est semicirculum desiguemus, idem scrupulus coutinget (siquidem fieri potest, ut infinitae curvae lineae in universum describantur; verum super eisdemmet punctis unus tantum semicirculus fieri potest). nempe si quispiam dixerit, quod in dimidiato circulo motus, qui fit a C ad D, illi motui coutrarius sit, qui per eundem semicirculum perficitur a puncto D ad punctum C, attamen verum non est, ut motus, qui in semicirculo fit, sit coutrarius, sed qui per diametri lineam perficitur. etenim etsi C a puncto D per curvam lineam summe distaret, haec tamen distantia recta linea mensurabitur. nos etenim omnes distantias rectis lineis dimetimur, et si in circulo fuerint, iuxta circuli mensuram erit diameter.
Similiter sese res habet et in circulo. si duas quoque res per unum eundemque circulum a duabus diametri extreimtatibus ita [*](3 multis ex rebus] πλεοναχόθεν Ar. p. 270b33 17 omnes quae sequuntur, figurae Averrois commentario petitae videntur. 25. 26 conicio curvas lineas infinitas ..)