In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Videtur autem et nostra sententia iis, quae apparent, attestari et ea quae apparent ac perspicua sunt, nostrae sententiae attestari. per ea autem, quae apparent, manifestas omnibusque hominibus cum Graecis, tum Barbaris, communes scientias intellegimus. ei namque in eam existimationem ac animi notionem praeveuere, ut supremum eum locum, qui mundum ambit, corpusque, quod eo in loco consistit, glorioso Deo soli attribuereut. quamobrem invenimus eos versus eum locum manus extollere annuereque eo potissimum tempore, in quo creatori preces effundunt atque ad eum confugiunt. fatentur namque ac aequum fore arbitrantur, immortale esse illud corpus ingnitumque. etenim dignitas, perfectio continuaque perpetuatio ad immortalitatem consequuntur, quae omnia per ea, qua apparent intellegi voluit. sententia igitur antea memorata, scilicet corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale nee ullam transmutationem perpeti posse, huic cognitioni attestatur; et baec etiam cognitio, quae omnium hominum applausu manifesta evasit, nostrae senteutiae attestatur. quod si ea, quae dicta sunt a nobis, ex manifesta communique hominum scientia veritati cousentanea sint, ac divinum corpus in mundo inveniatur (quemadmodum certe ac vere invenitur,) sequitur ex hoc, quod dicebamus, nempe corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale, quandoquidem huius rei indubiam fidem facit communis omnium sententia. insuper per ea etiam, quae ad sensum videmus suam sententiam comprobavit. ait [*](3 Categoriis] 15a22)
Quinimmo et ipsum caeli nomeu, quod ceteris dignius est, eodem modo semper ad baec usque tempora traditum est, quod probat veteres in eadem, qua posteriores sunt, de caelo seutentia fuisse. veteres namque caeleste corpus aetbera nominarunt, quod semper eodem modo ad hoc usque aevum traditum est. cuius nominis appellatioue continuum motum intellegebaut. verae etenim sententiae perpetuo inter homines circunferuntur. consentaneum est igitur, ut quod de eo a nobis edoctum est, nec novum nec dissentaneum existat, sed iam a veteribns ipsis depromptum. ea namque, quae modo a nobis dicuntur, non nisi ea sunt, quae iam antea prolata fuere, nilque diversum de mundo unquam opiuati snmus ab eo, quod ipsi veteres sunt contemplati. eaedem namque non raro repertae sunt diversorum hominum sententiae diversis temporibus prolatae, dum rerum veritatem indagantes eam adepti sunt ac necessariam fecerunt. Anaxagovas autem nomen caeli non recte interpret atus est, dicendo caelum appellari [aethere] ἀπὸ τοῦ [αἴθειν, ὅ ἐστι τὸ] καίειν; nomen igitur, quo igneum significat.
Palam est itaque ex dictis, fieri non posse, ut praeter haec quinque simplicia corpora, simplex aliud corpus inveuiatur. cuius sane Veritas certitudoque ex motione desumitur, siquidem simplicis corporis motus, congruum est, ut sim plex existat. atqui simplices motus recti ac circularis tantum sunt, hi vero soli, videlicet motus linearum simplicium, duarum diquantum [*](2 . . potesQ emeudavi: hoc est . . posse codd. Al (paraphr. est verborum ὣς γε . . πίστιν) 32.33 [ ] supplevi 40 motus—simplicium scrips!: duae lineae simplices codd.: quandoquidem hue duae tantum diametri simplices, hoc est duae simplices lineae existunt Al.)