In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Videtur autem et nostra sententia iis, quae apparent, attestari et ea quae apparent ac perspicua sunt, nostrae sententiae attestari. per ea autem, quae apparent, manifestas omnibusque hominibus cum Graecis, tum Barbaris, communes scientias intellegimus. ei namque in eam existimationem ac animi notionem praeveuere, ut supremum eum locum, qui mundum ambit, corpusque, quod eo in loco consistit, glorioso Deo soli attribuereut. quamobrem invenimus eos versus eum locum manus extollere annuereque eo potissimum tempore, in quo creatori preces effundunt atque ad eum confugiunt. fatentur namque ac aequum fore arbitrantur, immortale esse illud corpus ingnitumque. etenim dignitas, perfectio continuaque perpetuatio ad immortalitatem consequuntur, quae omnia per ea, qua apparent intellegi voluit. sententia igitur antea memorata, scilicet corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale nee ullam transmutationem perpeti posse, huic cognitioni attestatur; et baec etiam cognitio, quae omnium hominum applausu manifesta evasit, nostrae senteutiae attestatur. quod si ea, quae dicta sunt a nobis, ex manifesta communique hominum scientia veritati cousentanea sint, ac divinum corpus in mundo inveniatur (quemadmodum certe ac vere invenitur,) sequitur ex hoc, quod dicebamus, nempe corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale, quandoquidem huius rei indubiam fidem facit communis omnium sententia. insuper per ea etiam, quae ad sensum videmus suam sententiam comprobavit. ait [*](3 Categoriis] 15a22)

17
namque: et id etiam contingit ex iis, quae ad sensum videmus, [*](f. 5r) quantum fieri potest, ut in hominum animis sit ac penes illos vere dicatur. etenim scientia, | quae ex communi omnium sententia [*](f. 5v) desumitur, longe verior ac dignior est ea, quae ope sensuum acquiritur, ob illorum obscuritatem atque crassitiem, nisi quod seusus quoque homini modam quendam praebent, quo manu ducatur in certitûdinem rei veritatisque cognitionem. poterit autem is serrao comprobari ac stabiliri per ea, quae ad sensum apparent, si quis totam praeteritum tempus, quodque ex hominum memoria firmiter tenemus, observaverit custodieritque. is enim nullam unquam in caelo, nec in suprema aliqua eius parte, veluti in spbaera inerrantium stellarum, aut in quavis alia illius parte, sicuti in errautibus stellis ac earum spaeris, mutationem factam couspiciet, quandoquidem figura, motus illarumque meusura secundum magnitudinem uno atque eodem modo se babet, nec non etiam eodem iure se habet, quicquid in stellis conspicitur.

Quinimmo et ipsum caeli nomeu, quod ceteris dignius est, eodem modo semper ad baec usque tempora traditum est, quod probat veteres in eadem, qua posteriores sunt, de caelo seutentia fuisse. veteres namque caeleste corpus aetbera nominarunt, quod semper eodem modo ad hoc usque aevum traditum est. cuius nominis appellatioue continuum motum intellegebaut. verae etenim sententiae perpetuo inter homines circunferuntur. consentaneum est igitur, ut quod de eo a nobis edoctum est, nec novum nec dissentaneum existat, sed iam a veteribns ipsis depromptum. ea namque, quae modo a nobis dicuntur, non nisi ea sunt, quae iam antea prolata fuere, nilque diversum de mundo unquam opiuati snmus ab eo, quod ipsi veteres sunt contemplati. eaedem namque non raro repertae sunt diversorum hominum sententiae diversis temporibus prolatae, dum rerum veritatem indagantes eam adepti sunt ac necessariam fecerunt. Anaxagovas autem nomen caeli non recte interpret atus est, dicendo caelum appellari [aethere] ἀπὸ τοῦ [αἴθειν, ὅ ἐστι τὸ] καίειν; nomen igitur, quo igneum significat.

Palam est itaque ex dictis, fieri non posse, ut praeter haec quinque simplicia corpora, simplex aliud corpus inveuiatur. cuius sane Veritas certitudoque ex motione desumitur, siquidem simplicis corporis motus, congruum est, ut sim plex existat. atqui simplices motus recti ac circularis tantum sunt, hi vero soli, videlicet motus linearum simplicium, duarum diquantum [*](2 . . potesQ emeudavi: hoc est . . posse codd. Al (paraphr. est verborum ὣς γε . . πίστιν) 32.33 [ ] supplevi 40 motus—simplicium scrips!: duae lineae simplices codd.: quandoquidem hue duae tantum diametri simplices, hoc est duae simplices lineae existunt Al.)

18
mensionum simplicium sunt. verum quatuor elemeuta rectae [*](p. 5v) lineae motu feruntur, qui deinde in eos discernitur, qui sursum quique deorsum pergunt; circulari autem motu quintum corpus movetur. et quoniam inventae motiones in quinque iam dicta corpora deducuntur, nee praeter has ullam inotionem dari contingat, igitur consentaneum erit, ut praeter haec quinque nullum aliud corpus inveniatur. si euira coiiversio iu plures motus secaretur, sicuti rectae lineae motus, qui in duos invicem coutrarios motus partitur, quorum alter sursum, alter vero deorsum movetur, fiet utique necessario, ut alterum simplex corpus motur illi opposito moveretur. cum vero nullus motus conversioni contrarius inveniatur, neque igitur aliud corpus praeter haec quinque inveniri licebit.

Caeli autem volubilitati nullum contrariari motum, hunc in modum osteiidi potest, si ea illi motio miuime adversatur, quae ceteris motionibus aptior et dignior esset, quae illi contrariaretur, multo igitur minus ea, cui minime convenit, ut illi opponatur, dictae motioni coutraria extiterit, at rectae lineae motus, qui ceteris motionibus aptior cnm sit, maxime conversioni contrarius esse deberet, tamen ei nou contrariatur, igitur rationi quoque consonum erit, ut nullus alius motus non rectus conversioni contrarius existat. hunc vero motum contrarium non esse hac ratione declarari potest, concavum convexumque si unum alteri conferatur, duo sibi invicem opposita aestimabuntur; at si veluti res una, nempe ut rotunda linea, statuantur, concavitas convexioque veluti duo relativa erunt, quae ad earn referuntur, aestimabiturque rotundum recto contrariari. [quare] si motus aliquis invenitur conversioni contrarius, eum esse rectum convenit. verum conversio motui recto non coutrariatur, siquidem rectus motus suis partibus, hoc est positione, coutrariatur; motus enim sursum motui deorsum contrarius est; inter rectum autem rotundumque motum, si ad loca respexerimus, contrarietas inveniri non poterit. pyaeferm quoniam contrarietas, quae est in motu recto, in partium eius essentia reperitur, siquidem motus sursum motui deorsum coutrariatur, fieri non potest, ut inter eum conversionemque alia contrarietas deprehendatur, siquidem contrarietas cadit in eum ob locorum contrarietatem, sursum nempe ac deorsum, unum autem uni contrarium est.

Consonum igitur est, ut quod antea ostendimus, nempe quod nullum invenitur contrarium corpori, quod in orbem convertitur, ab hoc sermone depeiideat eique aunectatur, hoc est, conversioni nullum contrarium motum inveniri. ea namque ratione, qua motus non [*](35 locorum contrarietatem et nempe om. codd.)

19
invenitur, eadem sane et res, quae per eum motum moverentur, inveniri non debent.

Cum autem dixerit, huius | veritatem certitudinemque ex rebus stabiliri posse, nempe non esse aliquem motum conversioni contrarium, ad aliam rationem trausiiit, quae est eiusmodi.

Si quis existimet eandem(??)esse ratiouem in recto etc. nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB, non erit eadem ratio, ut quemadmodum motus, qui est ab A ad B super recta linea AB, opponitur motui, qui fit ex B ad A super eadem recta linea, ita quoque et ille motus, qui fit ex A ad B super curva linea AB, illi motui coutrarius sit, qui fit ex A B per lineam hac superiorem, siquidem uni unum coutrariatur; et quouiam motus rectus, qui fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi possunt a puncto A ad punctum Β, unde sequeretur, quod illi motui, qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus coutrarii existerent, ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur.