In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Deinceps ait: ex hoc autem sequitur, quintum corpus non esse grave, neque leve: grave enim est id, quod natura sua ad medium defertur, et reliqua, quae iuxta illius ordinem subsequuntur. deinde dicit, necessarium autew, est ut quicquid ad supera vel ad infera movetur, aut gavitatem, aut levitatem, aut utramque simul sortiatur. dixit utramque simul, etenim aqua et aer et gravitate et levitate praedita sunt, hae vero iu illis minime ea ratione in- veniuntur, quasi unumquodque eorum et grave et leve existat; fieri namque hoc uuUo modo potest, non enim dicimus unumquodque eorum grave et leve esse, si ad unum et idem referatur. verum grave erit comparatioue ad aliud, sicuti aqua gravis est, si ad aerem conferatur, et comparatioue ad duo diversa.
[*](5 Quarto] IV, 1 — 4 21 contrarium esse] erit Al 22 habeat] illi existat Al 41 fort, post conferatur excidit: levis autem, si ad terrain conferatur [comparatione igiur])Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod [*](f. 4r) natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cuin definito converi, in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non esse grave, enque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc est sursum et deorsum, enque secundum neque praeter natiram movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum movetur, quandoquidem si praeter naturam deorsum moverotur, huic contrarius, uempe is, qui ad supera iustituitur, uecessario ei naturalis extitisset; sed couversio fuit eius naturalis motus; igitur cougruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum motuum secundum nauram moveatur, quandoquidem motus eius secundum naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus, quae secundum naturam aliquo borum duorum motuum moventur. si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset. at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est, ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus non movetur sursum nec deorsum, quod autem nee sursum nec deorsum movetur, nec grave, nec leve existit ... at corpus, quod in circulum vertitur, non moveri sursum nee deorsum, id negative expressum est. sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum nec deorsum, non pracdicatur negative, siquidem indefinitum tantum sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel est non iustus. propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo [*](3 convcrti] cf. Simpl 61,29 καὶ ἀντιστρέφει ἀναγκαίως; cum dcfinilo Al, om. codd. 11—17 Simpl. 63, 19 ὁ μέντοι θεμίστιος οὐχ οὕτως συλλογίζεσθαι νομίζει, ἀλλ᾿ ὅτι, κάτω παρὰ φύσιν κινηθείη, ἔσται αὐτῷ κατὰ φύσιν ἡ ἐναντία ταύτῃ ἡ ἄνω· ἦν δὲ καὶ κύκλῳ κατὰ φύσιν τῷ κυκλοφορητικῷ· δύο ἄρα ἄρα ἑνὶ ἐναντία· κἂν τὴν κινηθείη, πάλιν ἡ κάτω κατὰ φύσιν, καὶ τὸ αὐτὸ ἄτοπον ἀκολουθήσει τὸ δύο ἑνὶ εἶναι. 27 excidit aliquid per homoioteleuton. suppl.: ergo corpus circulare neque levitatem neque gravitatem sortitur. ad rem cf. Simpl. 62, 11, δείκνθσι δὲ οὕτως, ὡς Ἀλίξανδρος Θεμίστιός φασι· τὸ κύκλῳ κινούμενον οὔτε ἄνω οὔτε κάτω κινεῖται κατὰ ἄνω μήτε κάτω κινούμενον κατὰ φύσιν οὔτε κοῦφον οὔτε βαρύ ἐστιν· οὐκ ἡ ἐλάττων. . . , ἀλλ᾿ ἀόριστον ἔχει τὸ κατηγορούμενον)
Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac louge praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit, eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus, hunc in modum docet.
Quicquid oritur, ex coutrario et subiecto aliquo oritur, et in contrarium (corrumpitur). non enim aequum est, ut ex eo, quod non est, possit quippiam generari, ut in Physicis demonstravimus. corpori autem quod in circulum vertitur, nihil coutrariatur, ut paulo post perspicuum erit; nec ullum subiectum habet, (alibi enim declaratum est materia id carere): igitur corpus, quod in circulum movetur, ingenitum existit. nec non eisdem propositionibus hoc in loco declaratur, id interitum non recipere. quod eteuira corrumpitur ex contrario quoque subiectoque in contrarium corrumpitur, et in universum coutraria omnia contrariis quoque corrumpuutur, contrarium namque fit ex corruptione contrarii in hoc contrarium. diximusque omne, quod corrumpitur, a suo etiam contrario corrumpi, quoniam eius corruptio ab eo provenit, in quod transmutatur. sanitatem namque a morbo corrumpi dicimus, quaudoquidem in eundem transmutatur. et in universum, dum a contrario et in contrarium dicit, earn contrarietatem intellegi vult, quae est secundum genus, quaeque forma et privatio est, inter has namaque vere contrarietas intelligitur. cum igitur demonstratum sit, conversionem non habere contrarium — hoc vero demonstratum est — ergo id, cuius motui nullus motus coutrariatur, contrarium quoque habere non potest. si enim naturalia corpora ideo naturalia dicuntur, quoniam principium motus in se habent, igitur contrariorum etiam pari modo motus contrarios esse dicimus, sicuti simplicia quoque corpora dicuntur esse simplicia, quatenus simplicium motuum initiam in se habent. et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum est, formaeque illorum substentaculum. At prima oratio vera est, igitur secunda quoque vera existet. Aristoteles dicit: invenimus igitur naturam id quod futurum erit generabile et quae deinceps sequuntur.
Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando [*](10 corrumpitur Al: om. codd. 11 Physicis] 1,7 23 cf. Simpl. 131,24 καίτοι γε ὁ Θεμίστιος . . . εἶπεν, ὅτι καθόλου λαμβάνει ὁ Ἀριστοέλης τὸ ἐξ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον γενικωάτην λαμβάνων ἐναντίωνσιν εἴδους καὶ στερήσεως 30 contrariorum — contrarii motus etiam pari modo contrarii dicentur Al 35 invenimus] locus corruptus, intenditur Ar. 270a20)
Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre licet in eo, quod cireulari triangularique figura praeditum sit; non enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit. ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe habitus, ac etiam iuxta secuudam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina, valetudo invaletudoque, non mai suscepta passione oriuntur, nisi quod habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualiatem alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipre, veluti plantae sun, animaliusm corpora et elementa, sicut ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare corpus neque augmentum, neque accessionemnea corruption em admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit, alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus, [*](13 Alexander] Simpl. p. 110,11 16 Categoriis] c. 8)
Colligendo deinceps ea,quae dixerat, ait: et mundus neque ortum neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc autem manifestum erit, ut Aristoteles iuquit, si quis hisce fidem adhiburit, ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus sumpta sunt a nobis, haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario in contrarium fieri, omueque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur in eiusque substautiam transmutatur et reliqua bis similia.