In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando [*](10 corrumpitur Al: om. codd. 11 Physicis] 1,7 23 cf. Simpl. 131,24 καίτοι γε ὁ Θεμίστιος . . . εἶπεν, ὅτι καθόλου λαμβάνει ὁ Ἀριστοέλης τὸ ἐξ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον γενικωάτην λαμβάνων ἐναντίωνσιν εἴδους καὶ στερήσεως 30 contrariorum — contrarii motus etiam pari modo contrarii dicentur Al 35 invenimus] locus corruptus, intenditur Ar. 270a20)

15
nutritur — sit autem quod nutritur, veluti hepar — dum aliquod [*](f. 4v) cognatum advenit ac in eius materiam fiierit transmutatum. at non invenimus in eiusmodi corpore huius rationis materiam. caro etenim nutritur, cum ei quippiam familiare adiungitur, quod in proximam eius materiam, quae sanguis est, permutatum fuerit; hie igitur sanguis erit illi similis, nec non secundum eius substantiam carni adhaerens, eiusdem alimentum evadet. nos vero non invenimus in cireulari corpore materiam, ut sanguinem vel quippiam ei simile, ac in universum nullam in se materiam habet, quemadmodum hoc alibi a nobis demonstratum est. praeterea nullum huic corpori contrarium invenitur, a quo transmutari ac in illud conveti possit. nutrimentum | igitur non habet, siquidem nutrimentum [*](f. 5r) in naturam eius quod alitur permutatur. Alexander autem aliter hunc sermonem interpretatur. eodemque iure possumus vere dicere quod hoc corpus alterationem non recipiat, alteratio namque motus est ad qualitatem. in Categoriis autem declaratum est, quatuor esse qualitatis species, quarum prima habitus dispositioque est, secunda naturalis potentia habilitasve, ut aptitudo ad artem cursorum capessendam, tertia vero species activae (sic) qualitates (παθητικαί) sunt, dum quis (exempli gratia) erubescit, incalescit, delectatur, vel simili modo afticitur, quarta autem ea est, in qua figurarum species consistit, ut rectum, rotundumque.

Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre licet in eo, quod cireulari triangularique figura praeditum sit; non enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit. ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe habitus, ac etiam iuxta secuudam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina, valetudo invaletudoque, non mai suscepta passione oriuntur, nisi quod habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualiatem alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipre, veluti plantae sun, animaliusm corpora et elementa, sicut ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare corpus neque augmentum, neque accessionemnea corruption em admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit, alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus, [*](13 Alexander] Simpl. p. 110,11 16 Categoriis] c. 8)

16
quandoquidem iis de rebus hic sermonem habemus, quae nostris [*](f. 5r) sensibus sibiciuntur. neque hac ratione sibi ipsi Avistoteles adversatur in Caegoriis dicenti, necesse omnino non esse, ut omne id, quod alteratur, crescat augeaturque, siquidem hoc in loco dixit, id, quod recipit alterationem κατὰ πάθος, augmentum quoque atque accietionem recipit, quamvis illius accretio augmeutumve secuudum eius transmutationem minime fiant. nec te praetereat velim, ex iis, quae dixiraus, elici non posse, quintum corpus absolute quamcunque alterationem non admittere, sed quod affectrices alterationes non admittat, quae secundum transmutationem fiunt.

Colligendo deinceps ea,quae dixerat, ait: et mundus neque ortum neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc autem manifestum erit, ut Aristoteles iuquit, si quis hisce fidem adhiburit, ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus sumpta sunt a nobis, haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario in contrarium fieri, omueque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur in eiusque substautiam transmutatur et reliqua bis similia.