In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Quippe cum gravis ac levis definitionem retulisset, dixissetque grave esse id, quod natura sua fertur deorsum, leve autem, quod [*](f. 4r) natura sua sursum versus nititur, ac definitionem cuin definito converi, in definitum ipsum tandem regreditur dicens, omne, quod deorsum tantum movetur, grave est, leve autem, quod ad supera dumtaxat evolat. hoc autem ideo ab Aristotele factum puto, ut hinc perspicuum evaderet, corpus, quod in orbem movetur, non esse grave, enque leve, non enim a medio, vel ad medium, hoc est sursum et deorsum, enque secundum neque praeter natiram movetur. praeter naturam quidem nulla duarum motionum movetur, quandoquidem si praeter naturam deorsum moverotur, huic contrarius, uempe is, qui ad supera iustituitur, uecessario ei naturalis extitisset; sed couversio fuit eius naturalis motus; igitur cougruum erit, ut sint in eo duo naturales motus, uni praeter naturam motui contrarii; sed antea a nobis positum fuit, unum uni contrariari. quodsi ad supera praeter naturam moveretur, idem sermo sequeretur. neque etiam fieri potest, ut aliquo horum duorum motuum secundum nauram moveatur, quandoquidem motus eius secundum naturam conversio existit, ac unus est uniuscuiusque corporis naturalis motus. si autem aliquo duorum motuum, hoc est sursum vel deorsum, moveretur, esset utique unum ex iis corporibus, quae secundum naturam aliquo borum duorum motuum moventur. si enim ad supera moveretur, ignis, si vero ad infera, terra extitisset. at cum nullum horum duorum sit, igitur consentaneum est, ut neutro illorum motuum feratur. et quoniam circulare corpus non movetur sursum nec deorsum, quod autem nee sursum nec deorsum movetur, nec grave, nec leve existit ... at corpus, quod in circulum vertitur, non moveri sursum nee deorsum, id negative expressum est. sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum nec deorsum, non pracdicatur negative, siquidem indefinitum tantum sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel est non iustus. propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo [*](3 convcrti] cf. Simpl 61,29 καὶ ἀντιστρέφει ἀναγκαίως; cum dcfinilo Al, om. codd. 11—17 Simpl. 63, 19 ὁ μέντοι θεμίστιος οὐχ οὕτως συλλογίζεσθαι νομίζει, ἀλλ᾿ ὅτι, κάτω παρὰ φύσιν κινηθείη, ἔσται αὐτῷ κατὰ φύσιν ἡ ἐναντία ταύτῃ ἡ ἄνω· ἦν δὲ καὶ κύκλῳ κατὰ φύσιν τῷ κυκλοφορητικῷ· δύο ἄρα ἄρα ἑνὶ ἐναντία· κἂν τὴν κινηθείη, πάλιν ἡ κάτω κατὰ φύσιν, καὶ τὸ αὐτὸ ἄτοπον ἀκολουθήσει τὸ δύο ἑνὶ εἶναι. 27 excidit aliquid per homoioteleuton. suppl.: ergo corpus circulare neque levitatem neque gravitatem sortitur. ad rem cf. Simpl. 62, 11, δείκνθσι δὲ οὕτως, ὡς Ἀλίξανδρος Θεμίστιός φασι· τὸ κύκλῳ κινούμενον οὔτε ἄνω οὔτε κάτω κινεῖται κατὰ ἄνω μήτε κάτω κινούμενον κατὰ φύσιν οὔτε κοῦφον οὔτε βαρύ ἐστιν· οὐκ ἡ ἐλάττων. . . , ἀλλ᾿ ἀόριστον ἔχει τὸ κατηγορούμενον)
Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac louge praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit, eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus, hunc in modum docet.
Quicquid oritur, ex coutrario et subiecto aliquo oritur, et in contrarium (corrumpitur). non enim aequum est, ut ex eo, quod non est, possit quippiam generari, ut in Physicis demonstravimus. corpori autem quod in circulum vertitur, nihil coutrariatur, ut paulo post perspicuum erit; nec ullum subiectum habet, (alibi enim declaratum est materia id carere): igitur corpus, quod in circulum movetur, ingenitum existit. nec non eisdem propositionibus hoc in loco declaratur, id interitum non recipere. quod eteuira corrumpitur ex contrario quoque subiectoque in contrarium corrumpitur, et in universum coutraria omnia contrariis quoque corrumpuutur, contrarium namque fit ex corruptione contrarii in hoc contrarium. diximusque omne, quod corrumpitur, a suo etiam contrario corrumpi, quoniam eius corruptio ab eo provenit, in quod transmutatur. sanitatem namque a morbo corrumpi dicimus, quaudoquidem in eundem transmutatur. et in universum, dum a contrario et in contrarium dicit, earn contrarietatem intellegi vult, quae est secundum genus, quaeque forma et privatio est, inter has namaque vere contrarietas intelligitur. cum igitur demonstratum sit, conversionem non habere contrarium — hoc vero demonstratum est — ergo id, cuius motui nullus motus coutrariatur, contrarium quoque habere non potest. si enim naturalia corpora ideo naturalia dicuntur, quoniam principium motus in se habent, igitur contrariorum etiam pari modo motus contrarios esse dicimus, sicuti simplicia quoque corpora dicuntur esse simplicia, quatenus simplicium motuum initiam in se habent. et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum est, formaeque illorum substentaculum. At prima oratio vera est, igitur secunda quoque vera existet. Aristoteles dicit: invenimus igitur naturam id quod futurum erit generabile et quae deinceps sequuntur.