In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

His igitur ita indicatis, aliam deinceps orationem prosequitur, quae est eiusmodi. motus praeter naturam contrariatur motui, qui secundum naturam existit, et motus, qui naturali motui adversatur, unus est (unum enim uni contrariatur), motus igitur praeter naturam unus existit. dum vero aliquod elementorum motu, qui in orbem fertur, movebitur, quoniam eiusmodi motus simplex est, erit illi praeter naturam, siquidem horum corporum naturalis motus rectus est; rectus vero motus motui recto contrariatur, sicuti motus, qui ad supera fertur, ei adversatur, qui deorsum tendit, et e converse, igitur motus hie, qui in circulum fertur, unicuique illorum, hoc est propriorum, contrariatur. et si elementorum aliquod secundum naturam in orbem feratur, duos sibi invicem contraries motus possidebit, quod sane ridiculum est ac valde absurdum. non itaque eo movebitur motu, qui in orbem instituitur. necnon rationi conseutaneum est, ut motus, qui in circulum fertur, dum simplex fuerit, alicuius corporis lyraeter quatuor elementa proprius sit. baec autem oratio praecedentem insequitur, ac iuxta ordinem in praecedenti oratione observatum, quae dicta a nobis sunt, manifesta avadunt. ceterum eiusmodi sermouem subsequens etiam insequitur, modo ei annectatur, ac unica oratione simul

9
explicentur, ille nempe qui dicit palam igitur est, aliquod f. 3r in mundo inveniri corpus et reliqua, quae dcinceps sequuntur. verba aufem, quodsi ia muudo aliud corpus inveniatur, quod praeter naturam in circulum vertatur, omuino hahehit naturalem qnendain motum: (eiusmodi verba) ita intellegenda sunt, siiiuideui dixiuius practer naturam, hoc comparatione tantum est ad eum, qui secundum naturam existit, et fieri uon potest, ut corpus externa latione praeditum sit, naturali vero careat. nee alia relinquetur ulla anturalis molio, siquidem motus ad supera atque ad infera quatuor elemeutis secundum naturam inest. ratioue igitur cousentaueum est, ut motus, qui secundum circulum fit, minime praeter naturam existat, ac quinto corpori omuino accommodetur. congruum itaque erit, ut quintum aliquod ac simplex corpus inveniatur.

Idem praeterea, hoc est in mundo quintum corpus inveuiri, alia quoque ratione hunc in modum explicatur. conversio ea latione perfectior est, quae recto ordine fit, ilia siquidem inter perfectas lationes connumeratur, rectae lineae vero motus minime perfectus existit. cireulus euim figurarum omnium perfectissimus est, siquidem neque additiouem admittit neque defectum, sed de numero eorum est, quae perfecta gignuntur. at nulla recta linea perfecta existit, cum si finita, tum etiam si infinita censeatur. si enim infinita existimetur, cum indefinita ac indeterminata sit, perfecta esse non potest, si vero finitam illam iudicabis, poterit et incrementum et decrementum suscipere et sic diminuta erit. perfectum insuper liabet exordium, medium atque extremum, quae in circulo tantum deprehenduntur, in recta autem linea nulla ratione inveniuntur. in eo euim, quod fiuem nou babet, qua ratione haec reperiri possunt, in quantum fuerit infinitum? fiuitum vero, cum fieri non possit, ut medium habeat, quo iure etiam baec babere poterit? | etenim f. si additionem susceperit, qui fieri potest, ut unum idemque medium custodiat? . . . cum autem conversio motu recto prior sit: igitur quod conversione movetur, eo prius erit, quod recto motu defertur. una est enim proportio, quam hi duo motus inter se habent. at corpora, quae recto motu feruntur, simplicia sunt, et consonum est, ut id, quod prius simplici est, simplex quoque existat. igitur quod in circulum movetur, congruum est, ut simplex sit, sique non erit unum ex quatuor elementis (motus namque elemeutorum recti sunt) relinquitur ut eiusmodi corpus existat. congruum vero nou est, ut sit aliquod corporura compositorum, primum quoniam corpus simplex est (ut superius iudicatum fuit), cum simplici antiquius sit; [*](25 Alexander apud Simpl. p. 39,11 39 eiusmodi Al; om. codd.; fort, suppl. aliud 40 primiun et (p. 10, 1) deinde scripsi: vel primorum, vel secundorum codd. Al)

10
deinde si quod in circulum movetuv, compositum extitisset, ab eo, [*](f. 3v) quod superat in illo, motus eius proficisceretur. ex his igitur perspicuum fit, corpora composita mokeri, si antea motus orbcularis cumque eiusmodi motus alicuius quatuor elernentorum proprius non sit, igitur consentaneum est, ut quinti corporis proprius existat.

Quod non modo iis, quae dicta sunt, verum alia ratioue hunc in modum ostenditur. motus enim aut naturalis, aut praeter naturam est, qui alicui corporum praeter naturam inest, is alterius naturalis erit, hic autem sit veluti motus deorsum. unusquisque enim motuum alicuius elementorum naturalis existit, qui ceteris elementis praeter naturam convenit. cum autem rotundus motus unicuique elemeutorum praeter naturam couveniat, quinto corpori secundum naturam competet. quare consentaneum erit, ut quintum corpus inveniatur, cuius conversio naturalis existat.

Practerca vero conversio aut naturalis aut praeter naturam erit. si naturalis, perspicuum est, quod quinto corpori inerit secundum naturam. non enim fierit potest, ut alicui elementorum accommodetur, haec namque alios praeter hunc naturales motus sortiuntur. et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur, motu praeter naturam, eoque continue moveri, (dixit autem continuo, ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc irrationale erit. namque si motus eius fuerit praeter naturam, et omne, quod movetur motu praeter naturam, vi movetur, proptereaque illi interitus contingit, sicuti id in omni eo videre licet, quod eiusmodi motu movetur: necessario fiet, ut conversio corruptionem quoque admittat. at corruptionem non admittit (alioquin infinitis antea seculorum aetatibus hoc ei contigisset); non itaque praeter naturam est, itaque relinquitur, ut naturalis sit. quare cum nulli elementorum secundum naturam conveuiat, necessario etiam fit, ut quinto corpori accommodetur. deinde dicif, palam itaque est ex hoc dicto, quod si eiusmodi motus igni inesset (ut quidam opiuati sunt) necessario non tantum motus deorsum erit ei praeter naturam, sique praeter naturam erit, corruptionem admittit. igitur conversio iuxta seutentiam eorum, qui eam igni accommodarunt, multiplicem corruptionem recipiet. et eae quoque rationes, quibus alii praedicta infringere couautur, sunt gravissimae. hoc vero sermone ahsoluto inquit deinceps, corpus quod in circulum vertitur, ingenitum est ac immortale.

Cum autem pro hypothesi statuisset, quod contrario caret, ac insuper adduxisset nonnulla tanquam supposita, alia vero [*](3 corpora — extiterit (4)] proprium corporum compositorum motum conversionem non esse Al 33 non — deorsum] sic Al, in codd. excidit aliquid per homoeoteleuton)

11
demonstratioiie comprobata, hoc cleinceps hunc iu Diodum [*](f. 3v) prosequitur : corpus (quintum) uec leve, nee grave existit, declaratque quo iure id uecessarium sit; ac de eo primo memiuit, quod hoc loco sat sibi erat, retulitque, quid grave, quid leve esse dicatur, quaudoquidem de his erit absoluto sermone in Quarto Libro pertractaturus.

Eorum autem quae dicta suut, haec supposita fuere, nempe motum, quo aliquid per locum movetur, esse de numero eorum, quae uaturalibiis coporibus per se iusuut, ac simplices motus inveniri iuxta meiisuram simplicium linearum, uec uon ex numero specierum motus, simplicium corporum uumerum deprehendi (dixi specierum motus ut eos motus insinuarem, qui in circulum, et qui recto ordine fiunt quique elemeutorum quatuor proprii existuut) nee non motuum nonnullos simplices esse, uonnuUos vero composition, compositosque motus fieri ratione eius, quod iu eis praevalet, ac eum motum qui alicui corporum secundum naturam inest, inesse alteri praeter naturam, unique unum coutrariari, uec non id, quod sursum et deorsum fertur, esse id, quod a medio et ad medium movetur, ac rotundum motum eum esse, qui circa medium instituitur, uec nou motum praeter uaturam, cum simplex fuerit, coutrarium esse, siquidem consentaueum non est, ut omne id, quod inest alicui praeter uaturam, contrarium habeat, tamesti id, quod praeter naturam est, ei contrarium sit, quod secundum uaturam | [*](f. 4r) existit.

Haec sunt quae in praecedeutibus supposita fuere, quae vero conqorobavit haec sunt: nempe iu mundo corpus simplex quintum inveuiri, quod secundum naturam in circulum movetur, quodque elementis quatuor perfectius atque antiquius existit.