In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Etenim id omne, quod in potentia est, non potest ex se ad actum devenire; convenit autem, ut ad actum deducat id, quod hac ratione in potentia est, altera duarum potentiarum, vel creator, vel forma, vel aliud quippiam; quod postquam fuerit in hoc, id conservat, quod iam in actum devenit; potentiam enim habet, ut sic possit semper servare ; non enim aliquid iuvenitur, a quo e propria, qua nunc est, dispositione commutari queat. summus etenim creator, quatenus creator est, id efficere non poterit, neque etiam potentia poterit se ipsam transmutare. cupreum enim idolum si ab aurifice ex idoli materia in aliud quippiam non commutetur, non cuprum, sed idolum extiterit, nee rursus in cuprum transmutabitur. quamobrem convenit, ut dicamus vel materiam ex se moveri ac se ipsam transmutare ab ea dispositione, in qua erat, postquam [*](1 omnino—evenit] id taniuin nobis nee. evenit codd. 3 ea dispositione—postest] ex [bus] esse genitum, quae hoc pacto se habere possunt codd. 4—11 ita Al commenticie: lectio codd. est corrupta 18 sed—contingit] ita Al: om. codd. 22 ferrum suspectum 35 cupreum enim idolum] scripsi, cuprum codd.)

61
formam accepit, in priorem dispositionem, vel si ab alio tautum commutari [*](f. 17r) possit, non esse aliqiiid, quod earn transmutet, donee in primam eiiis dispositiouem transferatur, revertatur.

Haec autem omnia convenirent, si a tempore determinato mundi geneiationem iuitiuni duxisse affirmavissemus. atqui uos di- eimus mundi generationem principium non habere, sed eum genitum concipimus, quatenus ex pluribus secundum esse diversis rebus innovatur, cuius partes <cum eo> couveniunt. at ex hac sententia quonani modo sequitur, quod mundus dt corruptibilisf dicimus namque, materiam in universum formam induisse, ac ita corpora innovata esse, sed non dicimus ipsam bac ratione trausmutari, ut in ea tandem forma non inveniatur, quamvis etiam dicamus recipiendi potentiam illi inesse. non enim eorum, quae afficiuntur, aliquid deprehendimus, quod partes eius tempore diverso, partibus ipsis non existentibus diversis, suscipiat; dicimus namque materiam suscepisse formam cum singulis eius partibus, non tamen hac de causa in ea fieri posse asseveramus, ut secundum se formam cum singulis eius partibus Ι non recipiat.

[*](f. 17v)

Atque in universum, cum generatio diversis modis dicatur, consonum erit, ut eorum, quos hoc nomen significat, alii multi modi de mundo dici possint, quorum imum de eo praedicat, nempe compositionem in id, quod earn recipit.

Praeterea Aristoteles deinceps commemoratos hos sermones refellit illorumque absurditatem apertissime demonstrat. etenim, utcunque concesserat dicentibus mundum hoc modo genitum esse, hoc est tempore minime generatum, sed discendi causa vel quavis alia simili ratione <se hoc dicere>, nihil proficiunt, tametsi hunc sermonem asseverent, quin pessimam rationem protulerunt. quamvis autem suppo- namus eos eo modo, quo Ipropriam sententiam explicabant, errasse, verum cum di cant mundum tempore non esse generatum, consen- taneum non est, ut mundum <tempore> esse genitum fateri at videamus (quaeso) quanam ratione eo etiam modo, quo de mundi ortu loquuntur, illi erraverint. dicunt enim, se ipsos de mundo dixisse, genitum eum esse, quamvis genitus non sit, eo modo, quo geometrae figuras ponunt, discendi causa, geometrae namque dum cubum (exempli gratia) in sex quadrata resolvunt, eorum com- positione cubus ipse innovatur; cubus vera uhi compositus est, ea ipsa complectetur, quae sunt eius partes, ita ut simul cum eo existant. dicit: at vero mundi generatio non sic se habet, quemadmodum isti dicunt; cubi etenim quadrata minime opus habent, [*](7 secundum esse] specie Al. 21.22 unum—recipit] ita b: ia a per homoeoteleuton aliquid excidit: unus concretio compositiotie existit Al.)

62
ut ad primam illorum geuerationem altera generatio sequatur, [*](f. 17v) ueque ad ciibi innovationem intereunt, sed una cum cubo sunt, et hac de causa illorum seuteutia, ipsa quasi discendi causa gene- rata did vel quatenus ipsorum generatio mente concipiatur, recte procedit. ad ea autem, quae de mundi ortu isti protulerunt, ante et post, temporis particulae, omnino consequuntur. ex iis enim quae inordinata erant, nunc vero ordinata facta sunt, mundum compositum esse affirmant, simul autem inordinatum esse et ordinatum, quemadmodum superficies sunt una cum cubis, idem esse potest, sed ordinis privatio tempore praecedit, cumque ordo inno- vatur, ordinis perturbatio evauescit, ex cubi vero generatione, eius superficies minime toUuntur. inter ordinis vero perturbationem et ordinem generatum invenitur; etenim ante geueratura, ex ordinis privatione transitus innovatur. cubum autem superficiesque nihil omnino intercedit, superficies namqiie in cubo deprehenduntur. cum itaque dicant generationem hoc pacto se habere, ac fieri in ea non possit, ut hoc iure simul absque tempore sit, convenit ergo, ut mundi quoque generatio absque tempore non contingat. hiiic autem forte quispiam occurret inquieus, cum dicimus mundum ex ordinis perturbatione esse innovatum, id profecto non asserimus, quatenus ordinis perturbatio antiquior sit, sed quatenus universum, totum ac perfectum existat, atque ex ordinis privatione et ordine simul perficitur; veluti si quispiam diceret aer perlucidus omnino quidem ex eo, quod luce non perlucet, perficitur. cum autem dixisset <ex eo quod luce> non perlucet, noluit profecto asserere, quod aerem, qui perlucet, ’aecedat, quoniam propria eius natura non sit, quod illuminari potest, neque etiam illuminatum, sed quod illuminari potest simul cum illuminato invenitur, quamvis natura sua minime luceat.

Itaque nos de corporibus quoque dicimus, quod ex nuda atque a qualitatibus seiuncta materia innovantur, quamvis eiusmodi materia simul cum illis inveniatur nee earn esse antiquiorem dicimus.

Praeterea Aristoteles deinde adversus secundae sententiae auctores sese opponit, qui mundum vicissim generari ac interire asserunt. quare (inquit) mundus iuxta horiim sententiam aeternus est; dicere enim mundum dissolvi terminarique diversis temporibus, [*](1 ut ad— sequatur] fort, vert.: priore generatione, quae cubi generationem 4 recte om. codd. 25 luce fort, emend.: ex aere qui non perlucet: ex eo quod perlucet et ah ipsa luce Al 26 praecedat scripsi: codd. corrupti: quod ea de causa aer perluceat, quoniam propria eius natura hoc ei inerat, ut ipse non sit lux neque Al. 27 illuminari potest . . . illuminatum, sed quod illuminari potest scripsi: lux, illuminans, sed lux Al.)

63
a nostra sententia alieuum miuime existit, quae est, ut muudus [*](f. 17v) aeteruus custodiatur. sed nos dicimus, si eius transmutatio a quavis disposilione in aliam esset corruptio, hoc nihil aliud esset ac si quis putaret, si uuiis idemque homo ex pueritia in senectutem, oppositam dispositionem, transmutatus sit, eiusmodi trausitus ac diversas transmutationes corruptionera esse, eteuim si quemadmodum elementorum, quae mundi materia sunt, concretiones numero semper diversae inveuiuutur nee possuut aliquando in una eademque dispositione permanere, ita etiam formae, quae in illis compositionibus, non numero solum verum etiam specie diversae inveniuntur, ita quidem ut prima forma desineret esse ac in aliam formam undequaque diversam commutaretur: forsitan hoc mode probabiiis hie sermo extitisset. verum si ad eandem formam omnino semper erit regressus, non poterit mundus hoc quoque iure non aeternum esse, praesertim secundum eorum sententiam, qui duo contraria po- nunt in eo ac utrumque dispositionis ei convenientis causam statuunt, quemadmodum Empedocles opinabatur, qui dissolutionis causam odium, coucretionis vero amorem esse pronuntiabat. quare con- venit, si mundi constitutio est veluti corporis Ι idque in duabus [*](f.18r) dispositionibus simul consistat, ut mundus quoque semper maneat. non enim consentaneum erit propter mundi transmutationes, quae in terra iiuut, qualis sunt aestas atque hiems, quae duae dispositiones diversae sunt, de illis affirmare, ut eius generatio et interitus existant.

Deinceps adversus tertiae positionis auctores regreditur, qui rauudum esse genitum uuo tempore, altero vero ita interiturum adstruunt, ut miuime amplius renascatur, quemadmodum reliqua omnia, quae ortum interitumque perpetiuntur.