Cyranides

Cyranides

Cyranides. Les Lapidaires de L'antiquité et du Moyen Age; Les Lapidaires Grecs. Vol. 2, Fasc. 1. Mély, Fernand de, editor. Paris: Ernest Leroux, 1898.

〈 ΠΕΡΙ ΛΑΒΡΑΚΟΣ 〉

LABRAX piscis est optimus et similis cephalo. Hujus fel cum melle illitum visum acutum praestat, et albulas curat.

Venter autem ejus digestionem facit et fortiter edere.

Gestatus autem idem facit.

Margaritae vero oculorum ejus gestatae ophthalmiam quietant.

Lapides vero qui sunt in capite ejus cephalalgiam sanant et hemicraniam, dexter dextro, sinister sinistro.

Dentes autem circumligati dentes — mittentibus pueris competunt.

In vertice autem ipsius os, superpositum capiti, deglutitas spinas educit.