Cyranides

Cyranides

Cyranides. Les Lapidaires de L'antiquité et du Moyen Age; Les Lapidaires Grecs. Vol. 2, Fasc. 1. Mély, Fernand de, editor. Paris: Ernest Leroux, 1898.

Caro vero trita cum albo ovi superposita fronti rheumata hemicraniae curat.

〈 ΠΕΡΙ ΚΟΧΛΙΟΥ 〉

KOCHLIAS, i. limax terrestris, contritus et superemplastratus frontis dolorem et rheuma oculorum sistit, et scrophulas destruit, circumlotus et aurium plagas et rupturas sanat.

Nudus autem limax cum manna, i. pyrograno libani solutus et nari immissus, ex ea [lire eo?] sanguinis eruptionem sistit, et matricis sinum clausum aperit.

Nudae vero cochleae, postquam sol ascendit medio inter cornua absciso calamo acutissimo, exime quod os habet, involutum byssino panno habe ad omnimodam ophthalmiam. Praegustatio omnis ophthalmiae et faucium gulae, et tussis et cephalalgiae, et quotquot circa caput cervicemque passiones contingunt, non sinit fieri: verum etiamsi sunt, curat circumligatum.

Spuma vero cochlearum revellit pilos palpebrarum.

Ipse vero cum testis comminutus [lire commixtus?], cum vino et myrrha et dactylis potatus colicos sanat.

Cinis vero ceroto superpositus sedem prolapsam sanat.