Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Sed, o Asclepi, animadverto ut celeri mentis cupiditate festines audire quomodo homo caeli vel quae in eo sunt dilectum possit habere vel cultum. Audi itaque, ο Asclepi. Dilectus [dei] caeli cum his quae insunt omnibus una est obsequiorum frequentatio. Hanc aliud animal non facit nec divinorum nec mortalium, nisi solus homo. Hominum enim admirationibus, adorationibus, laudibus, obsequiis caelum caelestesque delectantur. Nec inmerito in hominum coetum Musarum chorus est a summa divinitate demissus, scilicet ne terrenus mundus videretur incultior, si modorum dulcedine caruisset, sed potius ut musicatis hominum cantilenis concelebraretur laudibus qui solus omnia aut pater est omnium, atque ita caelestibus laudibus nec in terris harmoniae suavitas defuisset. Aliqui ergo, ipsique paucissimi, pura mente praediti, sortiti sunt caeli suspiciendi venerabilem curam. Quicunque autem ex duplici⟨s⟩ naturae suae confusione ⟨in⟩ inferiorem intellegentiam mole corporis resederunt, curandis elementis hisque inferioribus sunt praepositi. Animal ergo homo ⟨ex parte mortale⟩; non quod is eo minor, quod ex parte mortalis sit, sed ⟨⟨mortalitate auctus esse videatur⟩⟩, ea sorte aptius efficaciusque conpositus ad certam rationem [[mortalitate auctus esse videatur]]. Scilicet quoniam utrumque nisi ex utraque materia sustinere non

potuisset, ex utraque formatus est, ut et terrenum cultum et divinitatis posset habere dilectum.

Rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione, verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. Est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. Itaque hinc exordiar. Aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. Effector mundi deus et eorum quae insunt omnium simul cuncta gubernando [[cum]] homine⟨m⟩ ⟨⟨cum⟩⟩ ipso gubernatore⟨m⟩ conposuit. Quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi; ut ex hac ⟨h⟩om⟨i⟩nis divina conpositione mundus (Graece rectius κόσμος⟩ dictus esse videatur. Is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei: cuius sunt imagines duae mundus et homo, [[unde efficitur ut]] quoniam est ⟨et⟩ ipsius una conpago. ⟨⟨Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum:⟩⟩ ⟨⟨unde efficitur ut⟩⟩ parte ⟨⟨divina⟩⟩, quae ex animo et sensu, spiritu atque ratione [divinus] est, velut ex elementis superioribus, inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne et aqua ⟨et terra⟩ et aere, mortalis

resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat. Sic enim humanitas, ex parte divina, ex alia parte a effecta mortalis est, in corpore consistens.