Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnia religio, quam sequitur bonitas. Ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem ⟨⟨virtute munita⟩⟩ alienarum omnium rerum sit despectus [[virtute munita]]. Sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecunque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito [possessionum nomine nuncupantur], quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt, idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. Omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. Ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem quae sibi [[iuncta mortalis est]] mundi inferioris necessitate servandi ⟨⟨iuncta mortalis est⟩⟩ despiciat atque contemnat. [[Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum,]] [manibus et pedibus utrisque binis, [aliisque] corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, ⟨⟨ratione⟩⟩, sensu[s], memoria[e], atque providentia[e], quarum [[ratione]] ⟨usu⟩ cuncta divina norit atque suspiciat.]
Trism. [Unde efficitur ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi⟨s⟩ [et] nimium corporis vitio has naturae rerum causas quae verae sunt proprie pervidere non possit.]
Hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum,—siquidem, cum dei opera sit mundus,
eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit,—nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si fuerit divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est, ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris partis, id est divinae, puros sanctosque restituat?— Ascl. Iuste et vere dicis, o Trismegiste.