Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Ascl. Quid ego oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui, et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?Trism. —Trism. Recte quaeris, o Asclepi: et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. Cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus.
Audi ergo, Asclepi. Dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo⟨niam⟩ a se secundum fec [er]it ⟨deum⟩ qui videri et sentiri possit:—
eum de⟨u⟩m secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat, ⟨de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore,⟩ sed eo, quoniam videntium sensus incurrit;—quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum, visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. Ergo, ut ⎡tantus et⎤ bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis ⟨suae⟩ imitatorem et diligentiae fecit hominem. Voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. Cum itaque eum οὐσιώδη ⟨fecisset⟩, et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo, talesque omnes esse praecepit [[ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse debuisset]]. Itaque hominem conformat ex animi et corporis, id est, ex aeterna atque mortali natura, ⟨⟨ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse⟨t⟩ [debuisset,⟩⟩ ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque ⟨ad⟩orare caelestia, et [in]colere atque gubernare terrena. ⟨Terrena⟩ [[modo]] autem dico [mortalia] non ⟨⟨modo⟩⟩ aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, [a]ut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, navigationes, communicationes, commodationes alternae, quae est humanitatis inter se firmissimus nexus. ⎡Et⎤ ⟨. . .⟩ mundi partis quae est aquae et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu servatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. [Placitum enim dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus.] [Neque enim credibile est deo displiciturum esse quod placuit, cum et futurum id et placiturum multo ante sciverit.]