Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Sed nunc vobis expediam quae coeperam. Dicebam enim [in ipso initio rerum] de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur, quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinae perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.Ascl. — Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus? Trism. —Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit, et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. De sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem.
Solum enim animal homo duplex est; et eius una pars simplex,
quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem ⟨altera pars⟩ quadruplex, quod ὑλικόν Graeci, nos mundanum dicimus, [e quo factum est corpus,] quo circumtegitur illud quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.—