Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Horum omnium generum, quae sunt animalia desuper deorsum radices pervenientes habent: inanimalia autem de imo in superna ⎡viva⎤ radice silvescunt. Quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. Alimenta autem sunt bina animae et corporis, e quibus animalia constant. Anima ⟨ignis et aeris, superiorum⟩ mundi ⟨elementorum,⟩ inquieta semper agitatione nutritur: corpora ex aqua et terra, inferiori⟨bu⟩s mundi elementis, augescunt. [Spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat.] Sensu⟨s⟩ [addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars soli homini concessa est ex aethere, [sed] de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit, atque sustollit.
Sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam: est enim sanctissima et magna, et non minor quam ea quae est divinitatis ipsius.