Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
⟨⟨Sunt omnes simillimae generibus suis species;⟩⟩ omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur.
⟨Sunt res⟩ quaedam quae ante factae sunt, quaedam quae de his quae factae sunt fiunt. Haec itaque quae fiunt aut ab diis et daemonibus ⟨fiunt⟩, aut ab hominibus. [[Sunt omnes simillimae generibus suis species.]] Corpora enim inpossibile est ⟨ad genus⟩ conformari sine nutu divino, ⟨in⟩ species figurari sine adiutorio daemonum; inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt.
Quicunque ergo daemonum, a genere suo defluentes [in speciem], alicuius speciei generis divini proximitate et consortio ⟨generi divino⟩ fortuito coniuncti sunt, diis similes habentur. Quorum vero daemonum species in qualitate sui generis persefacit
verant, ⟨. . . . Qui vero . . .,⟩ ii amantes hominum [[ratio]] daemones nuncupantur. Similis est et hominum ⟨⟨ratio⟩⟩, et eo amplior. Multiformis enim variaque generis humani species, et ipsa ⎡a praedictae⎤ desuper veniens, consortio [omnium] aliarum specierum multas et prope omnium ⟨generum⟩ per necessitatem coniunctiones facit. Propter quod et prope deos accedit qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est: humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt: et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint.Propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. Hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus: hoc daemonum genus novit, utpote qui [cum] isdem se ortum esse cognoscat: hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. O hominum quanto est natura temperata felicius! Diis cognata divinitate coniunctus est: partem sui, qua terrenus est, intra se despicit: cetera omnia, quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis adstringit. Suspicit caelum: ⟨⟨colit terram⟩⟩. Sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut quae infra se sunt diligat, ipse a se superioribus diligatur. [[Colit terram.]] [[Elementis velocitate miscetur.]] ⟨⟨Omnia illi licent:⟩⟩ acumine mentis in maris profunda descendit; [[omnia illi licent;]] non caelum videtur altissimum, quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. ⟨⟨Elementis velocitate miscetur:⟩⟩ intentionem animi eius nulla aeris caligo
confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. Omnia idem est, et ubique idem est.