Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum; quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. Caeli vero et ipsius [[animae]] et omnium quae [mundo] insunt ipse gubernator est ⟨⟨deus⟩⟩; qui est ⟨⟨omnium generum et omnium specierum per naturam rerum⟩⟩ effector [[deus]]. A supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, ⟨⟨animae⟩⟩ frequentatio fertur influens per mundum [et per animam] [[omnium generum et omnium specierum per rerum naturam]]. Mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specierum; natura autem, per species imaginans mundum per quattuor elementa, ad caelum usque producit cuncta dei visibus placitura.

Omnia autem ⟨. . .⟩ desuper pendentia in species dividuntur hoc quo dicturus sum ⟨modo⟩ [genere]. Genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] ⟨specierum⟩ soliditas genus, species generis particula.

Genus ergo deorum ex se deorum faci[e]t species; daemonum genus aeque; hominum similiter, volucrum, et omnium quae in se mundus habet, sui[s] similes species generat genus. Est et aliud animalis genus, sine anima quidem, et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet, et adversis ⟨dolet quibus⟩ minuitur atque vitiatur: omnium dico quae in terra radicum incolumitate vivescunt: quorum species per totam sparsae sunt terram. Ipsud caelum plenum est [deo] ⟨diis: eorum inmortales sunt species⟩. Supradicta autem genera inhabitant usque ad loca [specierum] ⟨deorum⟩; quarum omnium rerum [in]mortales sunt species. Species enim pars est generis, ut homo humanitatis; quam necesse est sequi qualitatem generis sui. Unde efficitur ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes sint inmortales. Divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. Reliquorum genera [[quorum aeternitas est generis]], quamvis per species occida⟨n⟩t, nascendi fecunditate servantur: ideoque species mortales sunt ⟨⟨quorum aeternitas est generis⟩⟩; ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas.