Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Eventus autem vel fors insunt omnibus permixta mundanis. ⟨. . .⟩

* * * * *

⟨⟨Et haec usque eo narrata sint. De inmortali vero et de mortali modo disserendum est: multos enim spes timorque

mortis excruciat, verae rationis ignaros. Mors enim efficitur dissolutione corporis labore defessi, et numeri conpleti ⎡quo⎤ corporis membra in unam machinam ad usus vitales aptantur; moritur enim corpus, quando hominis vitalia ferre posse destiterit. Haec est ergo mors, corporis dissolutio et corporalis sensus interitus: de qua sollicitudo supervacua est. Sed est alia necessaria, quam aut ignoratio aut incredibilitas contemnit humana.— Ascl. Quid est, o Trismegiste, quod aut ignorant aut esse posse diffidunt?—