Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Trism. Audi ergo, o Asclepi. Cum fuerit animae e corpore facta discessio, tunc ⟨fiet⟩ arbitrium examenque meriti eius. Transiet ⟨enim⟩ in summi daemonis potestatem: isque eam cum piam iustamque perviderit, in sibi conpetentibus locis manere permittit; sin autem delictorum inlitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans procellis turbinibusque aeris igni et aquae saepe discordanti[bu]s tradit, ut inter caelum et terram mundanis fluctibus in diversa semper aeternis poenis agitata rapiatur: ut in hoc animae obsit aeternitas, quod sit inmortali sensu aeterno supplicio subiugata. Ergo ne his inplicemur, verendum, timendum, cavendumque esse cognosce: incredibiles enim post delicta cogentur credere, non verbis, sed exemplis, nec minis, sed ipsa passione poenarum. ⟨⟨Praescia etenim omnium rerum divinitate, pro delictorum qualitatibus, perinde ut sunt, reddentur poenae.⟩⟩—Ascl. Non ergo, Trismegiste, hominum delicta sola humana lege puniuntur?—Trism. Primo, Asclepi, ⟨⟨sunt mortalia⟩⟩ terrena quae sunt omnia [[sunt
mortalia]]; tunc ea etiam, quae sunt corporali ratione viventia et a vivendo eadem corporum ratione deficientia. Ea omnia ⟨⟨in vita⟩⟩ pro vitae meritis aut delictis poenis obnoxia ⟨. . .⟩ tanto post mortem severioribus subiciuntur, quanto [[in vita]] forsitan fuerint celata, dum viverent, ⟨delicta⟩. [[Praescia etenim omnium rerum divinitate reddentur perinde ut sunt pro delictorum qualitatibus poenae.]]—Ascl. Qua⟨re⟩ sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?—Trism. Qui⟨a⟩ damnati humanis legibus vitam violenter amittunt, ut non naturae animam debitam, sed poenam pro meritis reddidisse videantur. Contra iusto homini ⟨. . .⟩⟩⟩