Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Haec ⎡ergo⎤ tria, εἱμαρμένη, necessitas, ordo, [[vel maxime]] dei nutu sunt effecta, qui mundum gubernat sua lege et ratione divina. Ab his ergo omne velle aut nolle divinitus aversum est totum; nec ira etenim commoventur nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae, quae [aeternitas] inaversibilis, inmobilis, insolubilis est. [[Prima ergo εἱμαρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem: sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia: tertius ordo, textum servans earum rerum quas εἱμαρμένη necessitasque disponit.]]

[[Haec ergo est aeternitas ⟨⟨in omnibus ⟨quibus⟩ mundus iste perfectus est⟩⟩: [[ quae nec coepit esse nec desinet]] qui, fixa inmutabili⟨s⟩ lege currendi, sempiterna commotione versatur, ⟨⟨quae nec coepit esse nec desinet,⟩⟩ oriturque et occidit alternis [[saepe]] per membra, ita ut variatis temporibus ⟨⟨saepe⟩⟩ isdem quibus occiderat membris oriatur. Sic est enim rotundita⟨ti⟩s volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium quod sit volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi.]]