Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
—⟨⟨Trism. [His ergo sic se habentibus] O Asclepi [et vos qui adestis], scito[te] intellegibilem mundum, id est, qui mentis solum obtutu dinoscitur, esse incorporalem, nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est, quod possit qualitate, quantitate, numerisque dinosci: in ipso enim nihil tale consistit,⟩⟩ ⟨⟨nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus [hominum], signa.⟩⟩
⟨. . .⟩ Sunt ergo omnium ⎡specierum⎤ principes dii ⟨intellegibiles⟩ ⟨⟨quorum est [princeps] ⟨appellatio⟩ οὐσιά⟨ρχαι⟩.⟩⟩ Hos consecuntur dii [[quorum est princeps οὐσία]] hi sensibiles, utriusque originis consimiles suae, qui per sensibilem naturam
conficiunt omnia, alter per alterum, unusquisque opus suum inluminans.Caeli, vel quidquid est quod eo nomine conprehenditur, οὐσιάρχης est Iuppiter ⟨ὕπατος⟩; per caelum enim Iuppiter omnibus praebet vitam.
> [Solis οὐσιάρχης lumen est; bonum enim luminis per orbem nobis solis infunditur.]
⟨Decanorum⟩ [[XXXVI quorum vocabulum est Horoscopi]], id est, eodem loco semper defixorum siderum ⟨⟨XXXVI quorum vocabulum est Horoscopi⟩⟩, horum οὐσιάρχης (vel princeps) est quem Παντόμορφον (vel Omniformem) vocant, qui [diversis] speciebus ⟨singulis⟩ diversas formas facit.
Septem sphaerae quae vocantur habent οὐσιάρχΗΝ, id est sui principem, quam Fortunam dicunt aut Εἱμαρμένην, ⟨a⟩ qua immutantur omnia lege naturae, stabilitate firmissima sempiterna agitatione variata.
Aer vero organum est vel machina omnium, per quam omnia fiunt; est autem οὐσιάρχης huius secundus ⟨vitae⟩