Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
⟨⟨dispensator, qui [est] inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem ⟨νέατον⟩ vocamus.
Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum ⟨ar⟩borum omnium, ⟨cuius⟩ viribus fructus [arbusta et] terra⟨e⟩ vegetantur.
Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuuntur.⟩⟩
⟨⟨[Ac per hoc] Deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit: huic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.⟩⟩