Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

⟨. . .⟩ Mundus itaque nutrit corpora, animas spiritus. Sensus autem ⟨his accedit⟩, quo dono caelesti sola felix sit humanitas; neque enim omnes, sed pauci, quorum ita mens est, ut tanti beneficii capax esse possit. Ut enim sole mundus, ita mens humana isto clarescit lumine, et eo amplius. Nam sol quicquid inluminat, aliquando terrae interiectu interveniente nocte eius privatur lumine: sensus autem cum semel fuerit animae commixtus humanae, fit una ex bene coalescente commixtione [materia] ⟨natura⟩, ita ut numquam huiusmodi mentes caliginum impediantur erroribus.

Unde iuste sensum deorum animam dixerunt. Ego vero nec eorum dico omnium, sed magnorum quorumdam et principalium.

—Ascl. Quos dicis [vel rerum capita vel initia primordiorum], o Trismegiste?—Trism. Magna tibi pando, et divina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato favore caelesti. Deorum genera multa sunt, eorumque omnium pars intellegibilis, alia vero sensibilis. Intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos quos visibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit, et tu, si intendas, poteris pervidere. Sublimis etenim ratio [[eoque]] divin[i]or⟨um⟩, ⟨⟨eoque⟩⟩ ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio verba loquentis acceperis, transvolabit et transfluet, aut magis refluet suique se fontis liquoribus miscebit.—

⟨⟨Ascl. Haec ergo ipsa ⟨divinorum⟩, ut dicis, ⟨ratio⟩ quae est, o Trismegiste?—⟩⟩