Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Propter quod, Asclepi, inane nihil dixeris, nisi cuius rei sit inane hoc, quod dicis inane, praedixeris, ut inane ab igni, ab aqua, et his similibus; quod, etsi contigerit videri quid ⟨inane, quod⟩

inane possit esse a rebus huiusmodi, ⟨⟨spiritu tamen et aere,⟩⟩ quamvis sit breve [vel magnum] quod inane videtur, [[spiritu tamen et aere]] vacuum esse non possit.

Similiter vero de loco dicendum est; quod vocabulum solum intellectu caret. Locus enim ex eo cuius est quid sit apparet: principali enim dempto, nominis significatio mutilatur. Quare aquae locus, ignis locus, aut his similium, recte dicemus. Sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit dinosci non potest. Nam si posueris locum sine eo cuius est, inanis videbitur locus; quem in mundo esse non credo. Quod si inane nihil est, nec per se quid sit locus apparet. [[nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris ut corporibus hominum signa.]] ⟩⟩