Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

⟨⟨De inani vero, quod etiam magnum videtur esse quam plurimis,

sic sentio: inane nec esse aliquid nec esse potuisse nec futurum umquam. Omnia enim mundi sunt membra plenissima [[ut ipse mundus sit plenus atque perfectus]] corporibus qualitate formaque diversis et speciem suam habentibus et magnitudinem, ⟨⟨ut ipse mundus sit plenus atque perfectus⟩⟩. Quorum unum est alio maius, aut alio [aliud] minus, et validitate et tenuitate diversa. Nam et quaedam eorum validiora facilius videntur, sicuti et maiora: minora vero aut tenuiora aut vix videri aut omnino non possunt: quas [[solum]] res esse adtrectatione ⟨⟨solum⟩⟩ cognoscimus. Unde contigit multis credere haec non esse corpora, et esse inanes locos; quod est inpossibile. [Sicuti enim] ⟨⟨Nec istud enim⟩⟩ quod dicitur extra mundum, si tamen est aliquid, [[nec istud enim]] ⟨inane⟩ ⟨⟨esse⟩⟩ credo, sic adeo plenum [[esse]] intellegibilium rerum, id est divinitati suae similium: ut hic etiam sensibilis mundus qui dicitur sit plenissimus corporum et animalium naturae suae et qualitati convenientium. Quorum facies non omnes videmus ⟨pares⟩, sed quasdam ultra modum grandes, quasdam brevissimas, ⟨cum⟩ [aut] propter spatii interiecti longitudinem [aut quod acie sumus obtunsi] tales nobis esse videantur; ⟨quaedam⟩ aut⟨em⟩ omnino propter nimiam brevitatem ⟨aut tenuitatem non videmus, ut⟩ multis non esse credantur.

[[Dico nunc daemonas quos credo commorari nobiscum, et heroas, quos inter aeris purissimam partem supra nos et in terram, ubi nec nubilis locus est nec nubibus, nec ex signorum aliquorum agitatione commotio.]]