Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Deus ergo stabilis fuit, semperque similiter cum eo aeternitas constitit, mundum non natum, quem recte ⟨in⟩sensibilem dicimus, intra se habens. Huius [dei] imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. Habet autem tempus, ⟨⟨quamvis semper agitetur,⟩⟩ stabilitatis suae vim atque naturam [[quamvis semper agitetur]], ea ipsa in se revertendi necessitate. Itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis, atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio, [[eaque mobilitas ratione temporis vertitur,]] efficitur ut et ipsa aeternitas, inmobilis

quidem sola, ⟨⟨videatur agitari⟩⟩ per tempus, in quo ipsa est, et est in eo omnis agitatio [[videatur agitari]]. Sic efficitur ut et aeternitatis stabilitas moveatur, et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. Sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. Stabilita[s] etenim ipsius [in] magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobili⟨ta⟩s lex est. Hoc ergo, quod est tale quod non subicitur sensibus, ⟨⟨sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt⟩⟩, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. Ubi enim et quo et unde, et quomodo aut quale sit, incertum est. Fertur enim in summa stabilitate, et in ipso ⟨fertur⟩ stabilitas sua [[sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt]]. Propter quod aeternitas sine definitione est temporis: tempus autem, quod definiri potest [vel] numero, [vel] alternatione vel [alterius] per ambitionem reditus aeternum est. Utrumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum: ⟨aeternitatis autem⟩ stabilitas [enim], utpote defixa, quo sustinere quae agitabilia sunt possit ⟨⟨habendo inmobilem firmitatem⟩⟩, beneficio firmitatis merito obtinet principatum.

Omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas. Mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praevenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in lege agitationis sempiternae, ⟨⟨aeternitas quae secunda est⟩⟩ [[habendo inmobilem firmitatem]].

⟨⟨Haec ergo est aeternitas ⟨⟨in omnibus ⟨quibus⟩ mundus iste perfectus est⟩⟩; [[quae nec coepit esse nec desinet]]

qui, fixa inmutabili⟨s⟩ lege currendi, sempiterna commotione versatur, ⟨⟨quae nec coepit esse nec desinet,⟩⟩ oriturque et occidit alternis [[saepe]] per membra, ita ut variatis temporibus ⟨⟨saepe⟩⟩ isdem quibus occiderat membris oriatur. Sic est enim rotunditatis volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium quod sit volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi:⟩⟩ ⟨⟨eaque mobilita⟨ti⟩s ratione tempus vertitur.⟩⟩

Omnis ergo sensus divi⟨nus aeter⟩nitatis similis. Inmobilis ipse, in stabilitate se commovet sua: sanctus et incorruptus et sempiternus est, et si quid potest melius nuncupari dei summi in ipsa veritate consistens aeternitas, plenissimus omnium ⟨in⟩sensibilium et totius disciplinae, consistens, ut ita dixerim, cum deo. Sensus vero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. Humanus vero ⟨sensus . . .⟩ ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium quas gesserit rerum. Usque ad humanum enim animal sensus divinitas descendendo pervenit: deus enim summus divinum sensum

cunctis confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. Intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum: per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. Intellectus autem naturae et qualitatis sensus mundi ex omnibus quae in mundo sensibilia sunt poterit provideri. [[aeternitas quae secunda est]] [ex sensibili mundo sensus ⟨mundi⟩ natura qualitasque dinoscitur. At intellectus qualitatis sensus summi dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nequidem extrema linea umbra⟨ve⟩ dinoscitur. Ubi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores videntur. [[Vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus, aut quae audeamus adtingere. Sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti lumine. Et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate.]]

Hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis pevenit intentione, ⎡intellectus autem mundi⎤ pervenit ad aeternitatem et deos noscendos qui supra se sunt. Et sic contingit hominibus ut quasi per caliginem quae in caelo sunt videamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. Haec autem intentio prae videndis tantis angustissima est nobis; latissima vero, cum viderit, felicitas e⟨st⟩ conscientiae. ⟨⟨Vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus, aut quae audeamus adtingere. Sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti

lumine. [Et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate.]⟩⟩

[[ De inani vero . . .

corporibus hominum signa.]] [*](Vide post cap. 18 a ⟨pp. 316-320⟩.)

[[His ergo sic se habentibus . . . in ipso enim nihil tale consistit.]] [*](Vide post cap. 19 a ⟨p. 322⟩. )

[[Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus . . . quasi ex vestimento esse contecta.]] [*](Vide post cap. 19 c ⟨p. 326⟩. 35, 36 )

[[Unumquodque enim genus animalium . . .

imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.]] [*](Vide post cap. 17 b 10 ⟨pp. 328-330⟩.)

Sed iam de talibus sint satis dicta talia. Iterum ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictus est rationale. Minus enim miranda, etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt ⟨cetera⟩; omnium enim mirabilium vincit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam, eamque efficere. Quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum naturam, increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem qua efficerent deos ⟨⟨de mundi natura conveniente[m]⟩⟩; cui inventae adiunxerunt virtutem [[de mundi natura convenientem]] ⟨⟨per quam idola et bene faciendi et male vires habere potuissent⟩⟩, eamque miscuerunt: quoniam ⟨enim⟩ animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum, eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis [ per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent]]. Avus enim tuus, Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus,—reliquus enim, vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, [melior] remeavit in caelum,—omnia etiamnunc hominibus adiumenta praestat infirmis numine nunc suo, quae ante solebat medicinae arte praebere. Hermes, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes

mortales undique venientes adiuvat atque conservat? Isin vero Osiri⟨di⟩s quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam! Terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. Unde contigit ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari, colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecrata ⟨quasi imagines⟩ viventes, ita ut et eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur. Per hanc causam, o Asclepi, quod ⟨⟨quae⟩⟩ aliis [[quae]] colenda videntur atque veneranda, apud alios dissimiliter habentur, [ac] propterea bellis se lacessere Aegyptiorum solent civitates.

⟨⟨Consecrabuntur vero qui terrae dominantur, et conlocabuntur in civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus. —Ascl. Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste? —Trism. Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco.—⟩⟩

Ascl. Et horum, o Trismegiste, deorum, qui terreni habentur, ⟨evocatio⟩ cuiusmodi est [qualitas]?—Trism. Constat, o Asclepi, de herbis, de lapidibus, et de aromatibus divinitatis naturam in se habentibus. Et propter hanc causam sacrificiis frequentibus oblectantur, hymnis et laudibus et dulcissimis sonis in modum caelestis harmoniae concinentibus, ut illud quod [caeleste] ⟨⟨inlectum in idola⟩⟩ est caeleste, us⟨u⟩ et frequentatione ⟨cultus⟩ ⟨⟨laetum⟩⟩, [[inlectum in idola]] possit [[laetum]] humanitatis patiens longa durare per tempora. Sic deorum fictor est homo.