Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

—Ascl. Statuas dicis, o Trismegiste? —Trism. Statuas, o Asclepi. Videsne quatenus tu ipse diffidas? Statuas animatas sensu et spiritu plenas, tantaque facientes et talia, statuas futurorum

praescias, eaque sorte, vate, somniis, multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis ⟨dispensantes⟩.

An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est verius, ⟨. . .⟩ translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo? Et si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. Et tamen, quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse; et omnis ⟨d⟩eorum sancta veneratio in inritum casura ⟨est, vel⟩ frustrabitur. E terris enim est ad caelum recursura divinitas, linqueturque Aegyptus, terraque, sedes religionum quae fuit, viduata numinum praesentia destituetur. Alienigenis enim regionem istam terramque complentibus, non solum neglectum religionum ⟨. . .⟩

sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate, cultuque divino statuetur praescripta poena prohibitio.

⟨⟨et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis [i]de[st] vicina barbaria.⟩⟩ Tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. [[O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus]] [[et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est vicina barbaria.]] [Divinitas enim repetet caelum, deserti homines toti morientur, atque ita Aegyptus deo et homine viduata deseretur.] Te vero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes, undaeque divinae non solum polluentur sanguine, sed totae ⟨cor⟩rumpentur. [[Et vivis multo maior numerus erit sepulchorum;

superstes vero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.]

Quid fies, o Asclepi? Et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur, inbueturque peioribus malis; quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum: ⟨⟨et vivis multo maior numerus erit sepulchrorum; superstes vero qui fuerit, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.⟩⟩ ⟨⟨O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus.⟩⟩ Et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. Hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit quod videri possit, periclitabitur, eritque grave hominibus, ac per hoc contemnetur; nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia ⟨homini⟩ suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. Nam et tenebrae praeponentur lumini, et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum; religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. Anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui, sed etiam putabitur vanitas.

Sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum qui se mentis religioni dederit. Nova constituentur iura, lex nova.

Nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur.

⟨. . .⟩ Fit deorum ab hominibus dolenda secessio: soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta compellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia quae sunt animarum naturae contraria. Tunc nec terra constabit, nec navigabitur mare, nec caelum astrorum cursibus ⟨. . .⟩, nec siderum cursus constabit in caelo; omnis vox divina necessaria taciturnitate mutescet; fructus terrae conrumpentur, nec fecunda tellus erit, et aer ipse maesto torpore languescet.

Haec et talis senectus veniet mundi; inreligio, inordinatio, inrationabilitas, bonorum omnium ⟨. . .⟩.

Cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et ⎡unius gubernator dei⎤, intuens in mores factaque [voluntaria], voluntate sua, quae est dei benignitas, vitiis resistens et corruptelae omnium, errorem revocans, malignitatem omnem vel inluvione diluens, vel igne consumens, vel morbis pestilentibus iisque per diversa loca dispersis finiens,

ad antiquam faciem mundum revocabit, ut et mundus ipse adorandus videatur atque mirandus, et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. Haec enim mundi ⟨re⟩genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum, et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio, per[co]acta temporis cursu ⟨dei voluntate⟩, quae est [[et fuit sine initio]] sempiterna.

Voluntas enim dei caret initio, quae eadem est ⟨semper⟩, et, sicuti est, [sempiterna] ⟨⟨et fuit sine initio.⟩⟩ Dei enim natura consilium est [[voluntatis]] bonita⟨ti⟩s. —Ascl. ⟨⟨Voluntatis⟩⟩ summa consilium, o Trismegiste? —Trism. Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur, et ipsum velle e voluntate. Neque enim ⎡inpense⎤ aliquid vult, qui est omnium plenissimus; [[et ea vult quae habet]] vult autem omnia bona. Et habet omnia quae vult, ⟨⟨et ea vult quae habet;⟩⟩ omnia autem bona et cogitat et vult.

Hoc est autem deus: eius imago mundus, boni ⟨bonus⟩. —Ascl. Bonus, o Trismegiste? —Trism. Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. Sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae, et vitae, sic et mundus tributor est et prae stitor omnium quae mortalibus videntur bona, id est alternationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum, et maturitatis, et horum similium.

[[ac per hoc deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit. Sic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.]]

[[dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. Horum omnium viribus fructus, arbusta, et terra vegetantur. Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuentur.]]

[[⎡ Distribuentur⎤ vero qui terrae dominantur, et conlocabuntur in

civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus.— Ascl. Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste?— Trism. Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco.]]

[[Et haec usque eo narrata sint. De inmortali vero aut de mortali modo disserendum est.

>Multos enim . . . stellas inluminat.]]

Secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem [omniaque mundana inlustrantem] animalia, sive animantia sive inanimantia. Si enim animal mundus vivensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. Viventis etenim semper uniuscuiusque partis [quae] est sicuti est; [in] ipsoque mundo semper uno, eoque animali semperque vivente, in eo nullus est mortalitatis locus. Ergo vitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est vivere. [Sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator vitalium vel totius vivacitatis eorumque frequentator vel dispensator est.]

Deus ergo viventium vel vitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est, ipsiusque vitae dispensator aeternus. Semel autem dispensa[vi]t⟨a⟩ vita vitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more, quo dicam.

In ipsa enim aeternitatis vivacitate mundus agitatur, et in ipsa vitali aeternitate locus est mundi: propter quod nec stabi⟨t a⟩liquando nec conrumpetur, sempiternitate vivendi circumvallatus et quasi constrictus. Ipse mundus vitae dispensator est his omnibus quae in se sunt, et locus est omnium quae sub sole gubernantur. Et commotio mundi ipsius ex duplici constat effectu: ipse extrinsecus vivificatur ab aeternitate, vivificatque ea quae intra se sunt omnia, differens numeris et temporibus statutis atque infixis cuncta per solis effectum stellarumque discursum. Omni[a] ⟨⟨autem⟩⟩ temporaria ratione divina lege conscripta, terrenum [[autem]] tempus aeris qualitate, aestuum frigorisque varietate dinoscitur, caeleste

vero reversionibus siderum ad eadem loca temporaria cornversione currentium. Et mundus est receptaculum temporis, cuius cursu et agitatione vegetatur. Tempus autem ordinatione servatur: ordo et tempus innovationem omnium rerum, quae in mundo sunt, per alternationem faciunt. Cunctis ergo ita se habentibus, nihil stabile, nihil fixum, nihil inmobile [nec] nascentium, nec caelestium nec terrenorum. Solus deus ⟨stabilis⟩, et merito [solus]; ipse enim in se est, et a se est, et circum se totus est, plenus atque perfectus, isque sua firmus stabilitate est, nec alicuius inpulsu [nec] loco moveri potest, cum in eo sunt omnia et in omnibus ipse est solus; nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem in aeternitate esse: sed magis et ipsa inmobilis ⟨est⟩ aeternitas, in quam omnium temporum agitatio remeat, et ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium.