Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Et ne putassis fort⟨e⟩ irritos effectus esse terrenorum deorum o Asclepi: dii caelestes inhabitant summa caelestia, unusquisque ordinem quem accepit conplens atque custodiens; hi nostri vero, singillatim quaedam curantes, quaedam sortibus et divinatione praedicentes, quaedam providentes hisque pro modo subvenientes, humanis amica quasi cognatione auxiliantur. ⟨Ita⟩ ⟨⟨caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula.⟩⟩—

Ascl. Quam ergo rationis partem εἱμαρμένη vel fata incolunt, o Trismegiste? [ ante] [[caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula.]]—Trism. Qua εἱμαρμένην nuncupamus, o Asclepi, ea est [[necessitas]] ⟨⟨effectrix rerum⟩⟩ omnium quae geruntur semper sibi catenatis ⟨⟨necessita⟨ti⟩a⟩⟩ nexibus vincta⟨e⟩. Haec itaque est [aut] [[effectrix rerum]] aut deus summus, aut ab ipso deo qui secundus effectus est [deus], et omnium caelestium terrenarumque rerum firmata divinis legibus disciplina. Haec itaque εἱμαρμένη et necessitas ambae sibi invicem individuo conexae sunt glutino; quarum prior εἱμαρμένη rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum quae ex illius primordiis pendent. Has ordo consequitur, id est textus et dipositio temporis rerum perficiendarum. Nihil est enim sine ordinis conpositione; [[in omnibus mundus iste perfectus est]] ipse enim mundus ⟨⟨vel maxime⟩⟩ ordine gestatur, vel totus

constat ex ordine. ⟨⟨Prima ergo εἱμααρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem: sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia: tertius ordo, textum servans earum rerum quas εἱμαρμένη necessitasque disponit.⟩⟩

Haec ⎡ergo⎤ tria, εἱμαρμένη, necessitas, ordo, [[vel maxime]] dei nutu sunt effecta, qui mundum gubernat sua lege et ratione divina. Ab his ergo omne velle aut nolle divinitus aversum est totum; nec ira etenim commoventur nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae, quae [aeternitas] inaversibilis, inmobilis, insolubilis est. [[Prima ergo εἱμαρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem: sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia: tertius ordo, textum servans earum rerum quas εἱμαρμένη necessitasque disponit.]]

[[Haec ergo est aeternitas ⟨⟨in omnibus ⟨quibus⟩ mundus iste perfectus est⟩⟩: [[ quae nec coepit esse nec desinet]] qui, fixa inmutabili⟨s⟩ lege currendi, sempiterna commotione versatur, ⟨⟨quae nec coepit esse nec desinet,⟩⟩ oriturque et occidit alternis [[saepe]] per membra, ita ut variatis temporibus ⟨⟨saepe⟩⟩ isdem quibus occiderat membris oriatur. Sic est enim rotundita⟨ti⟩s volubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium quod sit volubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere videantur et sequi.]]

Eventus autem vel fors insunt omnibus permixta mundanis. ⟨. . .⟩

* * * * *

⟨⟨Et haec usque eo narrata sint. De inmortali vero et de mortali modo disserendum est: multos enim spes timorque

mortis excruciat, verae rationis ignaros. Mors enim efficitur dissolutione corporis labore defessi, et numeri conpleti ⎡quo⎤ corporis membra in unam machinam ad usus vitales aptantur; moritur enim corpus, quando hominis vitalia ferre posse destiterit. Haec est ergo mors, corporis dissolutio et corporalis sensus interitus: de qua sollicitudo supervacua est. Sed est alia necessaria, quam aut ignoratio aut incredibilitas contemnit humana.— Ascl. Quid est, o Trismegiste, quod aut ignorant aut esse posse diffidunt?—

Trism. Audi ergo, o Asclepi. Cum fuerit animae e corpore facta discessio, tunc ⟨fiet⟩ arbitrium examenque meriti eius. Transiet ⟨enim⟩ in summi daemonis potestatem: isque eam cum piam iustamque perviderit, in sibi conpetentibus locis manere permittit; sin autem delictorum inlitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans procellis turbinibusque aeris igni et aquae saepe discordanti[bu]s tradit, ut inter caelum et terram mundanis fluctibus in diversa semper aeternis poenis agitata rapiatur: ut in hoc animae obsit aeternitas, quod sit inmortali sensu aeterno supplicio subiugata. Ergo ne his inplicemur, verendum, timendum, cavendumque esse cognosce: incredibiles enim post delicta cogentur credere, non verbis, sed exemplis, nec minis, sed ipsa passione poenarum. ⟨⟨Praescia etenim omnium rerum divinitate, pro delictorum qualitatibus, perinde ut sunt, reddentur poenae.⟩⟩—Ascl. Non ergo, Trismegiste, hominum delicta sola humana lege puniuntur?—Trism. Primo, Asclepi, ⟨⟨sunt mortalia⟩⟩ terrena quae sunt omnia [[sunt

mortalia]]; tunc ea etiam, quae sunt corporali ratione viventia et a vivendo eadem corporum ratione deficientia. Ea omnia ⟨⟨in vita⟩⟩ pro vitae meritis aut delictis poenis obnoxia ⟨. . .⟩ tanto post mortem severioribus subiciuntur, quanto [[in vita]] forsitan fuerint celata, dum viverent, ⟨delicta⟩. [[Praescia etenim omnium rerum divinitate reddentur perinde ut sunt pro delictorum qualitatibus poenae.]]

—Ascl. Qua⟨re⟩ sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?—Trism. Qui⟨a⟩ damnati humanis legibus vitam violenter amittunt, ut non naturae animam debitam, sed poenam pro meritis reddidisse videantur. Contra iusto homini ⟨. . .⟩⟩⟩

⟨⟨Dico nunc daemonas quos credo ⟨⟨in terra[m]⟩⟩ commorari nobiscum, ⟨et quos . . .⟩ ⟨⟨supra nos⟩⟩, et [heroas] quos in[ter]

aeris purissima[m] parte[m] [[supra nos]] [et] [[in terram]], ubi nec nubilis locus est nec nubibus, nec ex signorum aliquorum agitatione commotio.⟩⟩

⟨⟨In dei religione et in [summa] pietate praesidium est ⟨unum⟩: deus enim tales ab omnibus tutatur malis. Pater enim omnium vel dominus, et is qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit, non ubi sit loco, nec qualis sit qualitate, nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intellegentia mentis inluminans; qui, discussis ab animo errorum tenebris, et veritatis claritate percepta, toto se sensu intellegentiae divinae commiscet, cuius amore a parte naturae quae mortalis est liberatus, inmortalitatis futurae concipit fiduciam. Hoc ergo inter bonos malosque dista[bi]t. ⟨Ut⟩ [unus] enim quisque pietate, religione, prudentia, cultu, et veneratione dei clarescit, ⎡quasi oculi vera ratione perspecta et fiducia credulitatis suae⎤ tantum inter homines quantum sol lumine ceteris astris antistat. [Ipse enim sol non tam magnitudine luminis quam divinitate et sanctitate ceteras stellas inluminat].⟩⟩

Trism.Dictum est vobis de singulis, ut humanitas potuit, ut voluit permisitque divinitas. Restat hoc solum nobis, ut benedicentes deum orantesque ad curam corporis redeamus: satis enim nos de divinis rebus tractantes velut animi pabulis saturavimus.

De adyto vero egressi cum deum orare coepissent, in austrum respicientes,—sole etenim occidente cum quis deum rogare voluerit, illuc debet intendere, sicuti et sole oriente in eum qui subsolanus dicitur,—iam ergo dicentibus precationem Asclepius ait voce submissa: O Tat, vis suggeramus patri tuo, e rit⟨u⟩ ut ture addito et pigmentis precem dicamus deo? Quem Trisαmegistus audiens atque commotus ait: Melius, melius ominare, Asclepi: hoc enim sacrilegii simile est, cum deum roges, tus ceteraque incendere. Nihil enim deest ei, qui ipse est omnia, aut in eo sunt omnia. Sed nos agentes gratias adoremus; hae[c] sunt enim summi incensiones dei, gratiae cum aguntur a mortalibus

Gratias tibi ⟨agimus⟩, summe, exsuperantissime; tua enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti.

Nomen sanctum,

et honorandum nommin⟨e di⟩v⟨i⟩no, quod solus do⟨min⟩us es, ⟨e⟩t benedicendum religione paterna, quoniam omnibus paternam pietatem et dilectionem et amorem, et quaecumque est dulcior efficacia, praebere dignaris,

condonans nos sensu, ratione, intellegentia:

sensu, ut te cognoverimus;

ratione, ut te suspicionibus indagemus;

cognitione, ut te cognoscentes [[gaudeamus]] ac lumine salvati tuo ⟨⟨gaudeamus⟩⟩.

Gaudemus quod te nobis ostenderis totum;

gaudemus quod nos in corporibus sitos aeternitate ⟨tua⟩ fueris consecrare dignatus.

Haec est enim humana sola gratulatio, cognitio maiestatis tuae.

Cognovimus te, [et] ⟨o⟩ lumen maximum solo intellectu sensibil⟨ium⟩;

cognovimus te, o vitae ⟨humanae⟩ vera vita.

⟨⟨Cognovimus te⟩⟩, o ⟨matrix⟩ [naturarum] ⟨rerum⟩ omnium fecunda, ⟨. . .⟩ praegnatio;

cognovimus te, ⟨o⟩ totius naturae [tuo] conceptu plenissim⟨a⟩e [[cognovimus te]] aeterna perseveratio.

In omni enim ista oratione adorantes ⟨te solum⟩ bonum,

bonitatis tuae hoc tantum deprecamur, ut nos velis servari

perseverantes in amore cognitionis tuae, et numquam ab

hoc vitae genere separari.

Haec optantes convertamus nos ad puram et sine animalibus cenam.