Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

⟨⟨Dico nunc daemonas quos credo ⟨⟨in terra[m]⟩⟩ commorari nobiscum, ⟨et quos . . .⟩ ⟨⟨supra nos⟩⟩, et [heroas] quos in[ter]

aeris purissima[m] parte[m] [[supra nos]] [et] [[in terram]], ubi nec nubilis locus est nec nubibus, nec ex signorum aliquorum agitatione commotio.⟩⟩

⟨⟨In dei religione et in [summa] pietate praesidium est ⟨unum⟩: deus enim tales ab omnibus tutatur malis. Pater enim omnium vel dominus, et is qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit, non ubi sit loco, nec qualis sit qualitate, nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intellegentia mentis inluminans; qui, discussis ab animo errorum tenebris, et veritatis claritate percepta, toto se sensu intellegentiae divinae commiscet, cuius amore a parte naturae quae mortalis est liberatus, inmortalitatis futurae concipit fiduciam. Hoc ergo inter bonos malosque dista[bi]t. ⟨Ut⟩ [unus] enim quisque pietate, religione, prudentia, cultu, et veneratione dei clarescit, ⎡quasi oculi vera ratione perspecta et fiducia credulitatis suae⎤ tantum inter homines quantum sol lumine ceteris astris antistat. [Ipse enim sol non tam magnitudine luminis quam divinitate et sanctitate ceteras stellas inluminat].⟩⟩