Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
⟨Hoc modo coniuncta sunt in⟩mortalibus mortalia [et his similia], ⟨⟨sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret.⟩⟩ His ergo ita se habentibus, ab imo ad summum se admoventibus sic sibi conexa sunt omnia, pertinentia ad se, [at de mortalibus mortalia] [[sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt; summa vero gubernationis summo illi domino paret]] [vel] ⟨ut videantur⟩ esse non multa, aut potius unum. Ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia, cum distantia videntur, creduntur esse quam plurima, adunata vero, unum. [vel potius duo, unde fiunt omnia, et a quo fiunt, id est, de materia qua fiunt, et ex eius voluntate cuius nutu efficiuntur.]
⟨⟨Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum ⟨⟨vel⟩⟩ qualitatum [[vel]] cοporum; quae omnia sine deo vegetari non possunt. Omnia enim deus, et ab eo omnia, et eius omnia voluntatis ⟨⟨et prudentiae inimitabilis⟩⟩. Quod totum est bonum ⟨et⟩ decens, [[et prudens inimitabile]] et ipsi soli sensibile atque intellegibile: et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. Omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et variae et multiformes qualitates, et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudinis, et omniformes species. Quae si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo.
Sin totum animadvertes, vera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et quae in eo sunt omnia a superiore illo mundo quasi [ex] vestimentum esse contexta.⟩⟩