Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

⟨⟨Est enim ⟨ὕλη⟩

cava mundi rotunditas in modum spherae

ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota:

quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis:

propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur.

Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur ⟨⟨quasi⟩⟩ insculpta, [[quasi]] visibilis creditur:

cum depicta monstratur:

re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper,

ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus est ⟨imus⟩ in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat: unde et ideae dicuntur species,

quod sunt visibiles formae ⟨⟨[specierum omnium] quae ⟨omnibus⟩ insunt uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia.⟩⟩

Ab eo itaque quod visu priventur, Graece Ἅιδης, ab eo quod in imo sphaerae sunt, Latine inferi nuncupantur.⟩⟩

⟨. . .⟩ ⟨⟨Species enim, quae divina est, incorporalis est, ut quicquid mente conprehenditur.

Cum itaque haec duo, ex quibus constant [forma et] corpora, incorporalia sint,⟩⟩ ⟨. . .⟩.

⟨⟨Unumquodque enim [genus] animal[ium], o Asclepi, ⟨generis⟩ cuiuscunque, vel mortalis vel inmortalis, vel rationalis ⟨vel inrationalis, sive sit animans sive sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. Et quamvis unumquodque animal[is genus] omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt: ut hominum genus quamvis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamen in eadem forma sui dissimiles sunt. [[Species enim, quae divina est, incorporalis est, et quicquid mente conprehenditur. Cum itaque haec duo ex quibus constant forma et corpora incorporalia sint,]] ⟨Etenim⟩ inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille Omniformis quem diximus deus. Species ergo permanet, ex se totiens pariens imagines tantas tamque diversas, quanta habet conversio mundi momenta;

qui⟨a⟩ mundus in conversione mutatur, species vero nec mutatur nec convertitur. Sic generum [[singulorum]] formae sunt permanentes, ⟨⟨singula⟩⟩ in eadem [[sua]] forma ⟨⟨sui⟩⟩ dissimilia.—