Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Ne ergo dix⟨er⟩i⟨tis⟩, o Asclepi et ⟨Tat et⟩ Hammon, quod a multis dicitur: ⟨⟨dicunt enim [ipsi] deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare.⟩⟩ [[Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam.]] Quibus respondendum nihil omnino est: vestri tamen causa et haec prosequar quae coeperam, et rationem reddam. ⟨⟨Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam⟩⟩: [[dicunt enim ipsi deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare:]] ita enim in mundo est, ut quasi membrum ipsius esse videatur. Provisum cautumque est, quantum rationabiliter potuisset, a summo deo, tunc cum sensu, disciplina, intellegentia mentes hominum est munerare dignatus. Hisce enim rebus, quibus ceteris antestamus animalibus, solis possumus malitiae fraudes, dolos, vitiaque vitare. Ea enim qui, antequam his inplicitus est, ex aspectu vitarit, is homo est divina intellegentia prudentiaque munitus: fundamentum est enim disciplinae in summa bonitate consistens. [Spiritu autem ministrantur omnia et vegetantur in mundo] [[qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est.]]
[Itaque ⟨haec⟩ hactenus a nobis intellegantur.]
Mente sola intellegibilis, summus qui dicitur, deus rector gubernatorque est sensibilis dei eius, qui in se circumplectitur
[omnem locum] omnem rerum substantiam totamque [[gignentium creantiumque]] materiam, et omne quicquid est, quantumcumque est, ⟨⟨gignentium creantiumque⟩⟩.